Quantum redactiones paginae "Ludovicus Maria Grignion de Montfort" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 38: Linea 38:
[[sv:Louis-Marie Grignion de Montfort]]
[[sv:Louis-Marie Grignion de Montfort]]
[[sw:Alois Maria wa Montfort]]
[[sw:Alois Maria wa Montfort]]
[[th:นักบุญหลุยส์ มารี กรียอง เดอมงฟอร์ต]]
[[uk:Людовiк Марiя Грiньйон де Монтфорт]]
[[uk:Людовiк Марiя Грiньйон де Монтфорт]]

Emendatio ex 18:41, 30 Decembris 2011

Ludovicus Maria Grignion (Francogallice: Louis-Marie Grignion), dictus Pater de Montfort (16731716), Romanae Catholicae Ecclesiae sanctus est confessor.

Vita eius

Ludovicus Grignion in agro Britanniae Minoris, in vico Montfort-la-Cane nuncupato (qui hodie Montfort-super-Meu, in Illae et Vicinoniae dioecese nuncupatur, apud Condate Redonum), die 3 Februarii 1673 natus est. Pater illi Ioannes Baptista Grignion, causidicus in tribunal Montfortiense, fuit, mater Ioanna Robert. Ludovicus Maria eorum secundus natus fuit, sed maior frater cum menses quattuor natus esset obiit. Baptizatus insequenti die Ludovicus nomine, secundum nomen illi accepto Confirmationis sacramento impositus est.

Societatis Iesu primo discipulus in Condate Redonum, consilium cepit in Lutetiam Parisiorum iter facere, ut se ad  sacerdotium pararet. Sacerdotali deinde ordinatione anno 1700 accepta, ad praedicationem, cum missis in Franciae agris occidentalibus propagandae  Christianae doctrinae causa legationibus, se dedidit. In Portu Namnetum (Francogallice: Nantes) et Pictaviae (Poitiers) Evangelium nuntiavit; in qua  urbe valetudinarium denuo ordinavit, cuius capellanus designatus est.

Ludovicus Maria, cum a gente divite ortus esset, paupertatis tamen votum fecit, nec ullam rem deinde nisi pauperos homines curavit.

Sanctimonialium mulierum congregationem cum Maria Luisa Trichet anno 1703 condidit.


Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA