Quantum redactiones paginae "Wallonia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 43: Linea 43:


==Vide etiam==
==Vide etiam==
*[[Wallonia]]
*[[Wallo]]





Emendatio ex 14:44, 11 Decembris 2011

Plebeius civis in Walonia parte Belgarum (dextra) imago anni 1577
Rubro colore indicatur pars Walloniae in Belgico regno.
Vexillum Walloniae

Wallonia, ut scribit maior pars auctorum, sive Gallo-Belgica et Vallonia, ut neoterici scribunt (Vallonice Waloneye ; Francice Wallonie ; Nederlandice Wallonië ; Theodisce Wallonie(n)), est meridiana Belgiae pars, ubi populus plerumque Francogallica lingua utitur.

Wallonia est una e tribus regionibus sui iuris et administrativè separatis quibus constituitur Regnum Belgicum et quae sunt: Flandria, Bruxellae, Wallonia.

Territorium Walloniae 55tam partem territorii Belgicae implet, sed quod attinet ad incolas solum tertiam incolarum partem possidet.

In Wallonia sunt in usu publico duo linguae: in maiore parte lingua Francogallica et in minima parte ad caeciam vergenti, lingua Theodisca. Tamen in parte Romanica multi adhuc dialectis Wallonicis aut Picardicis utuntur.

Gubernium Wallonicum et Parlamentum Wallonicum de administratione civili curant, res culturales tam in Wallonia quam Bruxellis, nunc curantur a Communitate Wallonia-Bruxella. Minima pars Walloniae, in regione Eupen-Malmédy, ubi lingua Theodisca est communiter in usu Communitatem Theodiscam Belgicae componit, cui est suum proprium gubernium et parlamentum quae tantummodo de rebus culturalibus curant.

Incola Walloniae vocatur Wallo (pl. Wallones)[1].

Etiam existit adiectivus wallonicus, vallonicus aut gualonicus.

Parlamentum et gubernium Walloniae Namurci quod est eius urbs caput situm est.

Historia

Wallonia designabat olim partes Principatus Leodensis atque Nederlandiae Meridionalis in qua incolae, non Nederlandice sive Flandrice loquebantur sed quadam dialecto Romanica utebantur.

Verbum Wallonia in scriptis latinis prima vice saeculo XIImo apparet in chronicis Rodolphi a Sancto-Trudone quibus titulus Gesta abbatum Trudonensium verisimiliter annis 1114-1115 conscriptis in quibus legi potest: "Igitur primus Adelardus nativam linguam non habuit Theutonicam, sed quam corrupte nominant Romanam, Theutonice Walonicam".

Praecipue olim incolae Walloniae qui Wallones vocabantur noti fuerunt ut milites et ut fabri metallurgici.

Ita Custodia Wallonica maximo in honore fuit in Imperio Austriaco.

Etiam fuerunt Wallones (ut Petrus de Geer) qui industriam metallurgicam in Suevia importaverunt.

Multi Wallones sese converterunt ad Protestantismum saeculo sedecimo et fugentes persecutiones ecclesiam Wallonicam condiderunt in Batavia et nonnulli aufugerunt in Americam numeranturque ut Petrus Minuit inter conditores Novi Eboraci, ubi semper locus vocatur "Wal street" sive "Via Wallonum".

Notae

    • Lettres de Jacques de Bongars résident et ambassadeur du roi Henri IV, tomus I, La Haye, 1695, p. 575, "De Wallonibus nostris heri ad te scripsi: sed praeterire non possum mirari me, quî Imperator militem mutet, ducem non mutet".
    • Alexandre Joseph Namèche Le règne de Philippe II et la lutte religieuse dans les Pays-Bas, volumen 6, 1887: "Claudebat aciem quadrata ex Wallonibus legio, cui currus atque impedimenta, sclopetariis Burgundis interequitantibus , pro muninento erant".
    • Alfred Poncelet, Histoire de la Compagnie de Jésus dans les anciens Pays-Bas, 1927, Epist., XXXV, p. 364: "Ex Flandris non ita multi sicut ex wallonibus qui aspirent ad Societatem"
    • Franciscus Haraeus, Francisci Haraei Annales dvcvm sev principvm Brabantiae, 1623, volumen 3, p. 160: "Datur oppugnatio mille Hispanis ac mille Wallonibus invicem mixtis"
    • John Lanigan, An Ecclesiastical history of Ireland, vol I, Dublin, 1822, p. 116: "Flandriam sive Wallonum patriam occupavere. Dionysii interpres Eustathius et alios esse scribit in adversa insula Britannos, quos quidem fuisse Belgas veteres sive Wallones – nullus dubito".

Vide etiam



Vicimedia Communia plura habent quae ad Walloniam spectant.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!