Quantum redactiones paginae "Fasti (Ovidius)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.5.2) (automaton addit: de:Fasti (Ovid), fa:فاستی
Linea 77: Linea 77:
[[Categoria:Scripta saeculo 1]]
[[Categoria:Scripta saeculo 1]]


[[it:Fasti (Ovidio)]]
[[de:Fasti (Ovid)]]
[[en:Fasti (poem)]]
[[en:Fasti (poem)]]
[[fr:Fastes]]
[[es:Fastos]]
[[es:Fastos]]
[[fa:فاستی]]
[[fr:Fastes]]
[[it:Fasti (Ovidio)]]
[[no:Fasti (Ovid)]]
[[no:Fasti (Ovid)]]

Emendatio ex 00:40, 11 Novembris 2011

Vide etiam paginam fere homonymam: Fasti

Fasti est titulus carminis didactici a poeta Ovidio distichis elegiacis compositi et ferias ritusque Romanae religionis per ordinem anni explicantis. Opus unicum in suo genere fuit : nam illo legendo permulta docemur quae nusquam alioqui reperiuntur. Itaque si qui Romanae religioni studere volunt, Fastos excutere ac scrutari solent.

An Ovidius Fastos suos perfecerit?

Sex libros hodie legimus a mense Ianuario usque ad mensem Iunium pertinentes. De duodecim libellis ipse poeta in Tristibus sic locutus est :

Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos
Cumque suo finem mense volumen habet
(II,549-50).

Protinus addit opus interruptum esse relegatione ad Pontum Euxinum anno 8 p.c. ab Augusto edicta.

Idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar
Et tibi sacratum sors mea rupit opus.
(Tristia II,551-552)

An re vera duodecim libros Ovidius perscripserit, quorum sex posteriores perierunt, dubium est. Nam ne unus quidem versus istorum librorum a posterioribus grammaticis nobis traditus est. Potissimum arbitrandum esse videtur illos libros fortasse inchoatos fuisse, numquam tamen editos.

De dedicatione

Primo Augusto ipsi[1] hoc opus dedicatum est : consiliis enim illius principis bene congruebat, qui veterem Romanorum religionem restituere aggressus erat. Sed hanc dedicationem libro secundo ineunte hodie legimus (versus 3-19). Scilicet post mortem Augusti (14 p.c.) alteram dedicationem in fronte totius operis collocavit in honorem Germanici, Tiberii imperatoris filii adoptivi, qui tum temporis patri successurus in summa dignitate putabatur. Cum Germanicus et ipse carmina composuisset ad astrologiam pertinentia[2], remissionem poenae ac reditum Romam iam senex et aeger Ovidius ab eo se impetraturum sperabat. Ita paene usque ad mortem Fastos emendasse ac retractasse videtur, ita ut philologi moderni, nimia fortasse sagacitate, alios versus quaesiverunt, qui post exsilium auctoris addi vel mutari potuerunt.

Quid sibi proposuerit in Fastis Ovidius

Fasti Antiates Maiores in lapide depicti. Primo saeculo a.C.n., ante novum calendarium a Iulio Caesare anno 46 a.C.n. edictum.

Romae Fasti erant calendarium a pontificibus confectum, in quo indicabatur quo die ius dici posset (dies fastus), quo die non posset (dies nefastus, diis sacratus), quo die comitia habere fas esset (dies comitialis) ac nonnulla eventa insignia et praecipuae feriae die suo notabantur. Ita proprietates dierum recensebantur : Fasti in arcanis sacerdotum remanserunt, usque ad annum 304 a.C.n., cum a scriba Gnaeo Flavio divulgati sunt[3].. Hanc formam sibi elegit Ovidius ad ferias et sacra Romanorum explicanda. Sic propositum suum in ipso opere exponit :

Sacra recognosces annalibus eruta priscis
Et quo sit merito quaeque notata dies (I,7-8 )

Item :

Idem sacra cano signataque tempora Fastis (II,7)

Non solum vetera sacra sed etiam ferias recentes ad res gestas domus Augustae pertinentes libro suo celebravit :

"Invenies illic et festa domestica vobis
Saepe tibi pater est, saepe legendus avus (I,9-10)[4].

Nec notitiam siderum praetereundam putat, sed ortus et occasus suo tempore Fastis inserere vult :

Lapsaque sub terras ortaque signa canam (I,2).

In qua scientia signorum caelestium rudis erat Ovidius, ut qui plurimi erroris a doctis convictus est.

Nec tamen sacra et ferias tantum describit -quae pars operis nobis certe maximi pretii est- sed etiam causas cur sic celebrentur reddere vult. In quo forte poetam Graecum Callimachum sequitur, qui Αίτια (latine : Causas) hodie deperdita composuerat. At nihil Callimachus de Romana religione. Causae ab Ovidio traditae saepe sunt fabulae a posteris commentae, qui non iam significationem priscorum rituum intellegebant ( ut ipse Ovidius !). Quibus periti homines hodie fidem recusant. Item, dum rationem reddit stellarum nominum, multas fabulas e mythologia graeca sumptas refert. Tales narrationes saepe plenas salis vel etiam nonnumquam salaces erudito carmini immiscendo, effugit poeta taedium enumerationis austerae. Item saepe deos ipsos inducit ut personas secum sermonem habentes : sic vividum leporem operi addidit. Hodieque Fastos Ovidii legere iuvat

Fontes

De codicibus manu scriptis

Plus quam centum codices manuscripti Fastorum ad nostram aetatem pervenerunt. Ex tanta copia philologi quinque selegerunt, quos fidissimos archetypo credunt, ad editionem criticam elaborandam. hi sunt :

  • A = Vaticanus reginensis sive Petavianus, saeculi X. Quatuor primos libros tantum continet.
  • U = Vaticanus Latinus 3262 sive Ursinianus, saeculi XI.

Tres reliqui inter se conexi in unam familiam coguntur, Z notatam. Hi sunt :

  • I = Fragmentum Ilfeldense, saeculi XI : fragmenta librorum II, III et IV continet.
  • G = Gemblacensis sive Bruxellensis, saeculi XI (quingenti primi versus desunt).
  • M = Mazarinianus Heinsii, saeculi XV (sed creditur ad exemplar noni saeculi exaratus).

Praecipuae editiones per annos digestae

Dissertationes criticae.

Notae

  1. Tristia II,551-552
  2. In linguam latinam verterat Phaenomena poetae Graeci Arati. Quod opus sub titulo "Arateorum" divulgatur.
  3. Titus Livius IX,46 ; Cicero Pro Murena 25 ; Plinius HN XXXIII,17.
  4. Germanicum adloquitur

Nexus externi