Quantum redactiones paginae "Genetivus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: dsb:Genitiw
m r2.6.5) (automaton mutat: gd:An tuiseal ginideach
Linea 72: Linea 72:
[[fi:Genetiivi]]
[[fi:Genetiivi]]
[[fr:Génitif]]
[[fr:Génitif]]
[[gd:Ginideach]]
[[gd:An tuiseal ginideach]]
[[gl:Xenitivo]]
[[gl:Xenitivo]]
[[hr:Genitiv]]
[[hr:Genitiv]]

Emendatio ex 14:29, 2 Novembris 2011

Genetivus sive genitivus est casus declinationis, qui indicat possessionem alterius nominis erga alterum.

Usus casus genetivi

Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genitivus casus indicat, exempli gratia:

  1. possessionem (Filius matris), uti demonstratum est;
  2. complementum (Memini eius);
  3. designationem (quid habes difficultatis?);
  4. aetatem (puer novem annorum);
  5. pretium (magni emere);
  6. qualitatem (vir magnae prudentiae);
  7. culpam (proditionis damnatus est);
  8. mensuram (mons ingentis altitudinis) et
  9. partem (magna copia frumenti).

Verbi explicatio

Genetivi nomen a radice genes originem ducit. Eiusdem radicis sunt, exempli gratia, nomina generis et genitoris; et verbum gignendi. Ratione habita indolis linguae Latinae, quae non raro litteram vocalem solet mutare, politius facies, si scribes: geNItivum.

Exempla

Linguae, quae genetivum habent, sic indicant hoc complementum: X Y**, ubi ** est morphema speciale genetivum. Ceterae autem eandem sententiam saepe indicant praepositionibus, verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.

Lingua Graeca

Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:

Genetivus verus rationis

  1. g. pertinentiae
    1. g. auctoris
    2. g. possessoris
    3. g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
    4. g. qualitatis
    5. g. pretii
    6. g. subiectivus/obiectivus
    7. g. epexegeticus/appositivus
  2. g. partitivus
  3. g. temporis ([Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ.] Error: {{Lang}}: text has italic markup (help) Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
  4. g. post verba
    1. verba animadversionis
    2. verba regendi (sensu lato)
    3. verba implendi

G. initii / comparationis

  1. g. comparationis
  2. g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)

Nexus externus

Lege de praepositionibus in Vicilibris.

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus