Quantum redactiones paginae "Claudius Rutilius Namatianus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6: Linea 6:


== Opus ==
== Opus ==
Poema ''[[De reditu suo]]'' nobis partim tantum servatum est : totus enim primus liber, sed sexaginta octo tantum primi versus secundi libri fragmentaque ceterorum librorum exstant. In parte autem de operis initio servata enarratur quomodo pridie Kal. Nov. [[Ostia]] profectus sit et usque ad Lunam Etruscorum portum iter fecerit, quo a. d. III Id. Nov. advenerit, exacto hoc die tempore anni per quod navigare licebat.
Praeclarus opus eius est ''[[De reditu suo]]'', nobis partim servatus. Hic liber enarrat de reditu Namatiani anno [[414]] e [[Roma]] in terras suas [[Gallia|Gallicas]].


== Editiones ==
== Editiones ==

Emendatio ex 13:16, 29 Octobris 2011

Claudius Rutilius Namatianus (vixit saeculo V) magistratus Romanus fuit qui usque ad honorem Praefecti Urbis ascendit et a quo in litteris versato unum poema De reditu suo inscriptum nobis relictum est.

Vita

Nihil de ejus vita cognitum est nisi quæ ipse in poemate suo exposuit. Qui ex opulenta agris familia Tolosae in Gallia Narbonensi natus primum illic puerilem ætatem egit, deinde patrem Etruriæ et Umbriæ præsidem factum secutus est. Postquam autem in antiquis litteris Latinis penitus eruditus est, rem publicam ipse capessivit et comes sacrarum largitionum, deinde quæstor sacri palatii, tandem anno 414 præfectus Urbi factus est. Quo in tempore litteratissimis viris multum utebatur qui principi in consilio aderant. Cum vero altissimum dignitatis gradum obtineret, anno 417 extremo octobri mense in Galliam Narbonensem redire constituit ut cognosceret quantum patrius fundus a Visigothis, qui tum in Australem Galliam invasissent, vastatus esset. Hoc adeo iter, quod Roma ad patriam prope Tolosam fecit, in poemate subtiliter narravit.

Opus

Poema De reditu suo nobis partim tantum servatum est : totus enim primus liber, sed sexaginta octo tantum primi versus secundi libri fragmentaque ceterorum librorum exstant. In parte autem de operis initio servata enarratur quomodo pridie Kal. Nov. Ostia profectus sit et usque ad Lunam Etruscorum portum iter fecerit, quo a. d. III Id. Nov. advenerit, exacto hoc die tempore anni per quod navigare licebat.

Editiones

  • J. Vessereau, F. Préchac, edd. et interprr., Rutilius Namatianus. Sur son retour. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1933; 2a ed., 1961; 3a ed., 2003 (Collection des universités de France)
  • E. Doblhofer, interpr., Rutilius Claudius Namatianus. De reditu suo sive Iter Gallicum. 2 voll. Heidelbergae: Carl Winter Universitätsverlag, 1972
  • A. Garcia-Toraño Martinez, interpr., "Rutilio Namaciano. El retorno" in Geografos latinos minores (Matriti: Gredos, 2002)

Bibliographia

  • J. Carcopino, "À propos du poème de Rutilius Namatianus" in Revue des études latines vol. 6 (1928) pp. 180-200
  • F. Paschoud, "À quel genre littéraire le poème de Rutilius Namatianus appartient-il?" in Revue des études latines vol. 57 (1979) pp. 315-322

Nexus externus

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!