Quantum redactiones paginae "Anna Brauksiepe" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: fr:Aenne Brauksiepe
No edit summary
Linea 3: Linea 3:


== Familia, Iuventus et Munus ==
== Familia, Iuventus et Munus ==
Aviae Annae magistrices, mater, quae sodalis factionis [[Centrum|Centri]] erat, decurio urbis Thiuscoburgi fuit. Familia anno [[1923]] brevi tempore apud [[Oldenburgum]] vivere coacta est, postquam a [[Francia|Francis]], qui regionem [[Rura]]e tum occupaverunt, expulsa est. Anno [[1931]] Anna maturitatem Thuiscoburgi adepta est atque deinde ad annum [[1934]] debiles adiuvit. Sed ei studium paedagogiae a Nazistis vetitum est propter sententias politicas parentum. Quod tamen studere in animo habuit, [[Glasgovia]]m in [[Scotia]]m iit, sed frustra. Ab anno [[1937]] cum marito Wernero Brauksiepe, diurnario Theodisco, qui tum ex [[Hollandia]] referebat, hos in regno vivebat. Anno [[1943]] in Germniam reversa est.
Aviae Annae magistrices, mater, quae sodalis factionis [[Centrum|Centri]] erat, decurio urbis Thiuscoburgi fuit. Familia anno [[1923]] brevi tempore apud [[Oldenburgum (Oldenburgum)|Oldenburgum]] vivere coacta est, postquam a [[Francia|Francis]], qui regionem [[Rura]]e tum occupaverunt, expulsa est. Anno [[1931]] Anna maturitatem Thuiscoburgi adepta est atque deinde ad annum [[1934]] debiles adiuvit. Sed ei studium paedagogiae a Nazistis vetitum est propter sententias politicas parentum. Quod tamen studere in animo habuit, [[Glasgovia]]m in [[Scotia]]m iit, sed frustra. Ab anno [[1937]] cum marito Wernero Brauksiepe, diurnario Theodisco, qui tum ex [[Hollandia]] referebat, hos in regno vivebat. Anno [[1943]] in Germniam reversa est.


== Cursus honorum ==
== Cursus honorum ==

Emendatio ex 12:03, 28 Octobris 2011

Anna Brauksiepe anno 1969

Anna (Theod.: Aenne) Brauksiepe (nata 23 Februarii 1912 Anna Engels Thuiscoburgi, mortua 1 Ianuarii 1997 oppido Oelde) femina rebus publicis Germaniae versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, Iuventus et Munus

Aviae Annae magistrices, mater, quae sodalis factionis Centri erat, decurio urbis Thiuscoburgi fuit. Familia anno 1923 brevi tempore apud Oldenburgum vivere coacta est, postquam a Francis, qui regionem Rurae tum occupaverunt, expulsa est. Anno 1931 Anna maturitatem Thuiscoburgi adepta est atque deinde ad annum 1934 debiles adiuvit. Sed ei studium paedagogiae a Nazistis vetitum est propter sententias politicas parentum. Quod tamen studere in animo habuit, Glasgoviam in Scotiam iit, sed frustra. Ab anno 1937 cum marito Wernero Brauksiepe, diurnario Theodisco, qui tum ex Hollandia referebat, hos in regno vivebat. Anno 1943 in Germniam reversa est.

Cursus honorum

Brauksiepe ab anno 1945 sodalis CDU fuit et anno 1949 primo legata in Dietam Foederalem Germaniae electa est. Ab anno 1956 inter rectores CDU fuit et ab anno 1958 praeses catholica (erat tum et praeses protestantica) Unionis Feminarum in factione CDU electa est. Anno 1966 in praesidium CDU missa, 1967 praeses vicaria eius factionis facta est. 1 Octobris 1968 nova Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis in consilio ministrorum Kiesinger nominata est. Iam 21 Octobris 1969 consilium ministrorum relinquere coacta est, quod SPD et FDP nunc regnum susceperunt. Eodem anno praesidium et collegium rectorum CDU reliquit et praeses unica Unionis Feminarum electa est. Quem officium ad annum 1971 tenuit. Ad annum 1972 legata Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi

Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)