Quantum redactiones paginae "Histiaea" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: en:Istiaia
Linea 13: Linea 13:
[[ar:إستيايا]]
[[ar:إستيايا]]
[[el:Ιστιαία]]
[[el:Ιστιαία]]
[[en:Istiaia]]
[[fr:Istiaía]]
[[fr:Istiaía]]
[[it:Istiaia]]
[[it:Istiaia]]

Emendatio ex 19:07, 18 Octobris 2011

Despectus in Histiaeam

Histiaea (Neograece: Ιστιαία) est urbs et pristinus demus Euboeae (Δήμος Ιστιαίας) in Graecia 7329 incolarum (status: 2001). Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Histiaeae-Aedepsi demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1] In parte Euboeae septentrionali sita a mare quinque chiliometris abest. a saeculo decimo quinto usque ad saeculum undevicesimum Xerochorium (Neograece: Ξηροχώρι) appellata est.

Nomem

Urbs hodierna nomen ab antiqua trahit, quae tamen Plinio maiore teste[2] iam primo saeculo deserta erat. Apud Homerum, qui urbem "uvis divitem" vocat[3] Ἱσττίαια appellata est, dialecto Ionica Ἱστιαίη[4], dialecto Attica Ἑστίαια.[5] Unde pars Euboeae septentrionalis Ἱστιαιῶτις[6] sive Ionice Ἱστιαιῆτις vocata erat. Postea ab urbe vicina, ubi Athenae anno 446 a.C.n. coloniam condiderunt, Oreos sive Orei (hodie: Ωρεοί) appellata est[7] Loci hodierni Orei (in litore) et Histiaea (in interioribus) circiter quinque chiliometris distant.

Notae

  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  2. Naturalis historia 4,64
  3. Ilias 2,537: τε πολυστάφυλόν θ' Ἱσττίαιαν
  4. Herodotus 8,23
  5. Thucydides 1,114
  6. Herodotus 7,23: γῆς δὲ τῆς Ἱστιαιώτιδος
  7. Thucydides 8,95 et Pausanias 7,26,4.