Quantum redactiones paginae "Quintus Ennius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
add illustration, to make a nice sample page for a talk
Linea 1: Linea 1:
{{L1}}
{{L1}}
{{videdis|Ennius (discretiva)}}
{{videdis|Ennius (discretiva)}}
[[Fasciculus:Ennius.jpeg|thumb|Ennius a [[Raphael Sanctius Urbinas|Raphael]] pictus]]
'''Quintus Ennius''' (natus anno [[239 a.C.n.]], mortuus anno [[169 a.C.n.]]) fuit [[poeta]] [[Roma antiqua|Romanus]].
'''Quintus Ennius''' (natus anno [[239 a.C.n.]], mortuus anno [[169 a.C.n.]]) fuit [[poeta]] [[Roma antiqua|Romanus]].



Emendatio ex 12:45, 20 Septembris 2011

Vide etiam paginam discretivam: Ennius (discretiva)

Ennius a Raphael pictus

Quintus Ennius (natus anno 239 a.C.n., mortuus anno 169 a.C.n.) fuit poeta Romanus.

Ennius poeta aequalis Plauti, sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. Rudiis Calabra in civitate natus et ex ea Italiae parte ortus, cui cum Magna Graecia erat commercium, Graece, Osce, Latine locutus est, ut tria se corda habere diceret. Is Romam advectus a Catone maiore alterum post Naevium carmen epicum de rebus gestis populi Romani composuit, quod Annales inscriptum est. Narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus heroico, quo semel instituto in genere epico Saturnium numerum penitus obliteravit. In fabulis faciendis comoedias quidem non neglexit, sed propter tragoedias et praetextatas, quarum multa fragmenta exstant, maxima laude affectus est. Neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. Saturae quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?

Vide etiam

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Quintum Ennium spectant.