Quantum redactiones paginae "Algorithmus" differant
m r2.7.1) (automaton addit: ne:अल्गोरिदम |
|||
Linea 72: | Linea 72: | ||
[[ms:Algoritma]] |
[[ms:Algoritma]] |
||
[[my:အယ်လ်ဂေါ်ရစ်သမ်]] |
[[my:အယ်လ်ဂေါ်ရစ်သမ်]] |
||
[[ne:अल्गोरिदम]] |
|||
[[nl:Algoritme]] |
[[nl:Algoritme]] |
||
[[nn:Algoritme]] |
[[nn:Algoritme]] |
Emendatio ex 19:34, 19 Septembris 2011
- Haec pagina agit de methodo mathematica; de viro mathematico vide Algorismus
In mathematica et informatica algorithmus[1] est series finita praeceptorum consecutivorum ad problema datum solvendum.
Etymologia
Algorithmi nomen haud est aliud ac nomen Latinizatum Arabicum al-Ḫwarizmi (الخوارزمي), mathematici et astronomi Persici. Is anno circiter 825 librum (nunc deperditum) scripsit de usu numerorum Indicorum (quos nunc numeros Arabicos appellamus). Hoc opus, anno 1143 ab Adelardo Bathensi aut Roberto Castrensi versum Latine (cui versioni Balthasar Boncompagni anno 1857 titulum Algoritmi de numero Indorum dedit), apud Europaeos notitiam et usum numerorum Arabicorum introduxit. Nomen auctoris Latinum tamen mox pro nomine ipsius methodi computandi ab eo descriptae habitum est. Usus recentior eius nominis cum 'th' scribendi fortasse attribuendus est ad suspicionem falsam cognationis cum nomine Graeco ἀριθμός (arithmos), i.e. numerus.[2][3]
Notae
- ↑ Legitur etiam algorismus, algoritmus, algarismus, et multa cetera
- ↑ Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.127-128 et pp.132-134
- ↑ J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), pp.47-48