Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3: Linea 3:
==Cur de Senecana attributione quidam dubitent.==
==Cur de Senecana attributione quidam dubitent.==
Duae praecipuae causae sunt :
Duae praecipuae causae sunt :
*Titulus ''Hercules Oetaeus'' nisi in manuscriptis familiae A dictae non legitur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, duae fabulae ''"Hercules"'' inscriptae sunt. An Seneca eundem titutlum duabus tragoediis dederit iure dubitari potest.
*Titulus ''Hercules Oetaeus'' nisi in manuscriptis familiae A dictae non legitur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, duae fabulae ''"Hercules"''<ref>Haec et cui ''Hercules furens'' titulus vulgo est.</ref> inscriptae sunt. An Seneca eundem titulum duabus tragoediis dederit iure dubitari potest.

==Argumentum==
==Argumentum==
Patre eius Euryto occiso, [[Hercules]] [[Iole]], puella quam cupiebat, potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira|Deianiram]] praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno [[Hydra|hydrae]] mixto imbuit atque per [[Lichas|Lichan]] servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre [[Iuppiter|Iove]] accepit in caelum recipitur.

Emendatio ex 13:33, 12 Septembris 2011

Hercules et Lichas (1795). Sculptura Antonii Canova.

Hercules Oetaeus est tragoedia Senecae attributa et anno incerto scripta. Hodie critici in duas partes paene aequas dividuntur, quorum alteri paternitatem Senecae defendunt, alteri recusant. A stoico certe scripta videtur : nam doctrina porticus manifestior in hac fabula deprehenditur quam in ceteris Senecanis tragoediis. Praeterea aliquanto longior ceteris est (paene duo milia versuum!).

Cur de Senecana attributione quidam dubitent.

Duae praecipuae causae sunt :

  • Titulus Hercules Oetaeus nisi in manuscriptis familiae A dictae non legitur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, duae fabulae "Hercules"[1] inscriptae sunt. An Seneca eundem titulum duabus tragoediis dederit iure dubitari potest.

Argumentum

Patre eius Euryto occiso, Hercules Iole, puella quam cupiebat, potitus est : cum aliis captivis eam Trachinem apud uxorem Deianiram praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum centauri Nessi meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno hydrae mixto imbuit atque per Lichan servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre Iove accepit in caelum recipitur.

Hoc argumentum iam a Sophocle in Trachiniis tractatum erat ; Ovidius quoque epistolam Deianirae Herculi in Heroidibus excogitarat et fabulam in Metamorphoseon libro nono narraverat. At in hac tragoedia interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Nisi enim maximorum malorum metu liberatus, animus sapientiae capax non est.

Tabula personarum

Pholoctetes ante rogum Herculis. Imago incisa sedecimi saeculi.
  • Hercules
  • Deianira, uxor Herculis.
  • Hyllus, filius Herculis et Deianirae.
  • Alcmene, mater Herculis.
  • Iole, filia regis Oechaliae, Euryti, ab Hercule capta.
  • Philoctetes, filius Poeantis, amicus et comes Herculis.
  • Lichas, servus Herculis.
  • Nutrix Deianirae.
  • Chorus Oechaliarum virginum
  • Chorus Aetolarum mulierum, Deianirae comitum.

Scaena Trachine est.

Editiones

  • Chaumartin, F. R., ed. 1999. Sénèque Tragédies tome 3. Parisiis: Les Belles Lettres. [Cum apparatu critico et versione Francogallica.]

Nexus externi

  1. Haec et cui Hercules furens titulus vulgo est.