Quantum redactiones paginae "Ordo professorum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton mutat: he:פקולטה
Linea 42: Linea 42:
[[fr:Faculté (éducation)]]
[[fr:Faculté (éducation)]]
[[gl:Facultade]]
[[gl:Facultade]]
[[he:פקולטה]]
[[he:מכללות אקדמיות בישראל]]
[[hr:Fakultet]]
[[hr:Fakultet]]
[[id:Fakultas]]
[[id:Fakultas]]

Emendatio ex 12:16, 17 Augusti 2011

Facultas est terminus qui late significat professorum communitatem in universitatibus, scholis, aut academiis. Natura huius communitatis exacta multum pendet in instituti moribus.

Europa et alibi

In Europa et multis mundi nationibus, facultas dicitur specialis divisio professorum, qui artes quasdam, sicut artes liberales aut artes medicas, seorsus in universitatibus academiisque docent. Usus huius nominis, ex universitate Lutetiae saeculo XII ortus, provenit quod professores re vera facultatem specialem universitati dant quasdam artes docendi.

Hoc sensu exempli gratia facultates universitatis Lutetiae veteres erant:

  • facultas artium
  • facultas theologiae
  • facultas iurisprudentiae
  • facultas medicinae

Hodie autem habent quoque

  • facultas geographica
  • facultas mathematica

et aliae.

America Septentrionalis

In America Septentrionali mos est appellare facultatem omnes professores cuiusdam universitatis, quia professores cunctim universitati facultatem docendi dant; ergo universitati cuidam dicitur esse:

  • facultas
  • scholastici
  • auxiliares
  • grapheocrates