Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Cinna" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 15: Linea 15:
[[Categoria:Gens Cornelia|Cinna, Lucius]]
[[Categoria:Gens Cornelia|Cinna, Lucius]]


[[ar:لوكيوس كورنيليوس كينا]]
[[bg:Луций Корнелий Цина]]
[[bg:Луций Корнелий Цина]]
[[ca:Luci Corneli Cinna]]
[[ca:Luci Corneli Cinna]]

Emendatio ex 18:00, 10 Augusti 2011

Lucius Cornelius Cinna (saeculo primo a.C.n.) fuit vir notabilis in re publica versatus, quater consul. Cornelia, filia eius secunda, coniux prima erat C. Iulii Caesaris filiamque huic Iuliam genuit.

De vita

Cinna consul primum anno octogesimo septimo cum Cn. Octavio factus L. Cornelium Sullam maleficii alicuius accusavit, sed hic Roma abiit arma contra Mithridatem capturus. Paulo post Cinna ab Octavio dissedit, unde pugna magna Romae ab utriusque asseclis commissa est, qua de causa ab Octavio ex urbe expulsus est. Relegatus societatem cum C. Mario fecit exercituque composito Romam profectus est. Multis certaminibus minoribus consertis Cinna a senatu consul rursum creatus est. Cum autem copiae Marii adversariis interfectis caedem facerent, oportuit demum Cinnam intervenire, ut finem caedis faceret.

Anno octogesimo sexto Cinna et Marius consules facti sunt, sed cum non multo post Marius vitam amisisset, dominatio Cinnae coepit. Habebat proposita duo: volebat enim gentes Italas in civitatem accipere Sullamque bello finito Romam redeuntem extrudere. Cn. Papirius Carbo et Cinna legem violantes consules se iterum declaraverunt et in pugnam peregre commissuri cum copiis se ad bellum contra Sulla gerendum paraverunt.

Cinna anno octogesimo quarto decessit. De obitu multa diversa narrata sunt, sed certum est milites eius proprios seditione facta eum occisisse.