Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 4: Linea 4:
Patre Euryto occiso [[Hercules]] cupita puella, [[Iole]], potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira|Deianiram]] praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno [[Hydra|hydrae]] mixto imbuit atque per [[Lichas|Lichan]] servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre [[Iuppiter|Iove]] accepit in caelum recipitur.

Hoc argumentum iam a [[Sophocles|Sophocle]] in [[Trachiniae|Trachiniis]] tractatum erat ; [[Ovidius]] quoque epistolam Deianirae Herculi in [[Heroides|Heroidibus]] excogitarat. At in hac fabula interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Maximorum enim malorum metu liberatus animus tantum sapientiae capax est.
Hoc argumentum iam a [[Sophocles|Sophocle]] in [[Trachiniae|Trachiniis]] tractatum erat ; [[Ovidius]] quoque epistolam Deianirae Herculi in [[Heroides|Heroidibus]] excogitarat et fabulam in [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] libro nono narraverat. At in hac fabula interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Maximorum enim malorum metu liberatus animus tantum sapientiae capax est.

==Tabula personarum==
==Tabula personarum==

Emendatio ex 13:13, 4 Augusti 2011

Hercules et Lichas (1795). Sculptura Antonii Canova.

Hercules Oetaeus est tragoedia Senecae attributa et anno incerto scripta. Hodie critici in duas partes paene aequas dividuntur, quorum alteri paternitatem Senecae defendunt, alteri recusant. A stoico certe scripta videtur : nam doctrina porticus manifestior in hac fabula deprehenditur quam in ceteris Senecanis tragoediis. Praeterea aliquanto longior ceteris est (paene duo milia versuum!).

Argumentum

Patre Euryto occiso Hercules cupita puella, Iole, potitus est : cum aliis captivis eam Trachinem apud uxorem Deianiram praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum centauri Nessi meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno hydrae mixto imbuit atque per Lichan servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre Iove accepit in caelum recipitur.

Hoc argumentum iam a Sophocle in Trachiniis tractatum erat ; Ovidius quoque epistolam Deianirae Herculi in Heroidibus excogitarat et fabulam in Metamorphoseon libro nono narraverat. At in hac fabula interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Maximorum enim malorum metu liberatus animus tantum sapientiae capax est.

Tabula personarum

Pholoctetes ante rogum Herculis. Imago incisa sedecimi saeculi.
  • Hercules
  • Deianira, uxor Herculis.
  • Hyllus, filius Herculis et Deianirae.
  • Alcmene, mater Herculis.
  • Iole, filia regis Oechaliae, Euryti, ab Hercule capta.
  • Philoctetes, filius Poeantis, amicus et comes Herculis.
  • Lichas, servus Herculis.
  • Nutrix Deianirae.
  • Chorus Oechaliarum virginum
  • Chorus Aetolarum mulierum, Deianirae comitum.

Scaena Trachine est.

Editiones

  • Chaumartin, F. R., ed. 1999. Sénèque Tragédies tome 3. Parisiis: Les Belles Lettres. [Cum apparatu critico et versione Francogallica.]

Nexus externi