Quantum redactiones paginae "Azteci" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.6.4) (automaton mutat: xmf:აცტეკეფი
m →‎Notae: clean-up using AWB
Linea 15: Linea 15:


== Notae ==
== Notae ==
{{Reflist}}
<div class="references-small"><references/></div>


[[Categoria:Gentes]]
[[Categoria:Gentes]]
Linea 23: Linea 23:
{{Link FA|ast}}
{{Link FA|ast}}
{{Link FA|ca}}
{{Link FA|ca}}

[[af:Asteke]]
[[af:Asteke]]
[[an:Azteca]]
[[an:Azteca]]

Emendatio ex 11:02, 1 Augusti 2011

Tabula Azteca compositionis anni

Azteci,[1] Aztecae,[2] seu Mexicani,[3] quod in sua lingua, quae Navatlaca appellatur, significans 'hominem ab aquilone', originem trahunt ab ipsa America. Anno 1325, ii condiderunt urbem Tenochtitlan in situ ubi hodierna Mexicopolis exstat. Talem cultum, talem humanitatem, et civilem prudentiam attigerunt, ut magnum imperium instituerent saeculo quinto decimo. Dominati sunt in toto Mexici orbe, usquedum venirent Hispanici.

Ascensus Aztecorum

Saeculo decimo, postquam dissolutio Maiarum cultus praestantissimi in paeninsula Iucatan et vastitas Americae mediae civitatis Teotihuacan vacuum potestatis in duas Mexici regiones ingentes reliquerunt, gentes nomadum terrae cupidorum e desertis montium in pelvem mexicanam migrabant et hanc antea a Teotihuacan rectam terram occupabant. Gentium reguli expeditiones cruentas gerebant et subiectos hostes clientes vectigales faciebant.

Duae pyramides Teotihuacanae

Anno 950, interrumpentes hos Tolteci, celeriter reliqua cultus Teotihuacan susceperunt, invaserunt, invalueruntque. Eo exstructionis genus, artem figuli, fabulas, traditiones susceperunt adsciveruntque, ut cultus conmixtus exsteterat, qui usque ad expugnationem Europaeorum quingentis annis post exemplum omnium civitatum proximarum mexicanarum erat. Re vera tempus Toltecorum a mexicanis populis posterioribus tempus aureum habitum est. Quidem Toltecorum caput Tula multo minus Teotihuacan erat; etenim, secundum orbem eorum Tolteci, ut prius, geometrice regionem pyramidum graduum et suggestorum aedificaverunt. Harum pyramidum sane neutra altior tredecim metris erat, tamen condiderunt. Tandem Azteci qui naturae constantes erant in Mictlan concessi sunt, sed inferi tractati fuerunt.

In decinnis primis Tulae deus "praestantissimus" Quetzalcoatl 'Plumatus Anguis' erat, qui e cultu Teotihuacano susceptus est. At illum anno 987 a translaticio deo gentis, nomine Tezcatlipoca 'Speculum Fumans', qui veneficorum militiumque deus erat, fugatum esse fabula narrat; Tezcatlipocam et fratres eius ab excidio mundi totius solum victimis sanguineis humanis illum enim prohibere non potuisse.

De Religione Aztecorum

Religio Aztecorum in religionem Toltecorum consistebat. Erat ea polytheistica, at in praevilegio henotheismi prodibat. Deus principalis Huitzilopochtli, deus solis et belli, erat. Alius in primis veneratus deus Quetzalcoatl, qui olim princeps toltecorum erat sed caudica e mundo vectus est. Quetzalcoatl deus venti, belli, caeli, terrae, et procreationis erat, separatim autem is ab omnibus populis regionis vicinae cunctae adorabatur. Praeter hunc nonnulli dei variis momentis erant, e.g. deus pluviae nomine Tlaloc. Simul singularitas est eis, ut ratio omnis a compluribus deis confecta est. Occisis militibus honor erat solem a caeli fastigio usque ad solis occasum cum Huitzilopochtli comitari. Feminae partu mortuae quoque, solem a caeli fastigio usque ad solis occasum comitari potuerant. Homines in aqua mersi vel fulmine icti ad mortem, atque etiam, in paradisum a Tlaloc recepti fuerant.

Notae

  1. Confer nomina biologica Psilocybe aztecorum, Otatea acuminata ssp. aztecorum, Nomada aztecorum, etc.
  2. Confer nomen biologicum Nothomicrodon aztecarum.
  3. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, s.v. Mexicani.

Formula:Link FA Formula:Link FA