Quantum redactiones paginae "Thucydides" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: id:Thukidides
m r2.7.1) (automaton addit: am:ቶኪዳይደስ
Linea 135: Linea 135:


[[af:Thukydides]]
[[af:Thukydides]]
[[am:ቶኪዳይደስ]]
[[ar:ثوكيديدس]]
[[ar:ثوكيديدس]]
[[ast:Tucídides]]
[[ast:Tucídides]]

Emendatio ex 20:49, 26 Iulii 2011

Effigies Thucydidis apud Royal Ontario Museum Toronti.

Thucydides (Graece Θουκυδίδης) fuit historicus, scriptor ac magistratus Atheniensis Saeculi V a.C.n., auctor historiae De bello Peloponnesiaco. De vita eius scimus autem perpauca, quae ipse in opera sua inscripsit: libro primo enim Atheniensem se adfirmat esse, dein se peste quae Athenas bellum gerentes adfligebat laboravisse et creatum esse magistratum militarem annis 424 et 423. Post quos propter miserum exitum incepti Amphipolis, quae a Lacedaemoniis capta est, damnatus ad exilium in Thraciam pervenit, ubi maximam partem operae suae dicitur scripsisse. Obscurus est annus mortis, sed probabiliter obiit ante quam operam suam perficieret: nam ea subito interrumpitur post librum octavum, qui non limatus esse videtur et eventa usque ad annum 411 narrat, quamvis bellum anno 404 vero confectum sit. Partem ultimam operae Thucydidis adfirmant nonnulli historici confluxisse in scripta Xenophontis, qui postea eam emendatam ediderit.

De indagine historica Thucydidaea

Cum de bello Peloponnesiaco scribere incipere vellet, Thucydides non solum accepit voces rumoresque quos testes eventorum ei praebebant, sed ipse etiam testimonia manu habita ingeniose quaesivit. Relatorum omnium autem tantum evidentissimis credebat, sententias comparabat, ceterum dein ab aliquo ad aliquem locum transibat ad credibilia invenienda. Olim ad exemplum praebendum apud Delphos perventus, sepulcris inventis, ex sepulcralibus ornamentis modoque funerandi comperit sepultos Asiaticos esse. Hac indagine utens igitur Thucydides rinvenire ac restituere potuit plus quam quaestiones antiquae orales potuerant, id est Herodoti modus indagandi.

Vide etiam


Nexus externi