Quantum redactiones paginae "Piodasses" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m automaton mutat: ca:Aixoka
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.6.4) (automaton addit: jv:Asoka
Linea 256: Linea 256:
[[it:Ashoka]]
[[it:Ashoka]]
[[ja:アショーカ王]]
[[ja:アショーカ王]]
[[jv:Asoka]]
[[ka:აშოკა]]
[[ka:აშოკა]]
[[kbd:Ашока]]
[[kbd:Ашока]]

Emendatio ex 11:02, 24 Iunii 2011

Imperium Mauryanum sub Aśoka ab Irania, Pakistania, Afganistania in occidenti ad Bangladesha et Indam Assamiam civitatem in orienti, et ad meridiem usque Tamil Nadu in Karnataka (India Meridionali patuit. (Anglice)

Aśoka (Devanāgarī: अशोकः Aśokaḥ; c. 304232 a.C.n.), fuit Imperator Mauryanus, qui paene omnem subcontinentem Indicum ab anno fere 273 a.C.n. ad 232 rexit. Aśoka fuit filius Bindusarae, nepos igitur Candraguptae, qui hoc imperium nactus est anno 322 a.C.n., domumque imperialem Mauryanum condidit. Indiae maiorem partem Aśoka a patre recepit ipseque regnum magnopere extendit; postremo Kalingam in orientalibus partibus Indiae expugnavit. Aśoka victoriam militarem esse inutilem agnovit, et sola victoriam dhammae discrimen facit. Is confessionem Buddhisticam expressit et se apud bella nova omisit.


Saepe appellatus unus ex Indiae mundique gravissimorum imperatorum, Aśoka post multas victorias militares paene totam terram quae hodiernam constitit Indiam rexit. Eius imperium a terra nunc appellata Irania, Pakistania, et Afganistania in occidenti ad Bangladesha et Indam Assamiam civitatem in orienti, et ad meridiem usque brahmagiri in Karnataka patuit. Regnum dictum Kalingam vicit, quod nemo suae domus, ne Candragupta Maurya quidem, vicerat. Suum caput fuit Magadha, fortasse in civitate nunc appellata Bihar.[1]

Visis necibus accumulatis belli Kalingae, quod ipse ex appetitu victoriae gesserat, is Buddhismum doctrinae Vedicae amplectus, se dedicavit ad Buddhismum trans Asiam propagandum et monumenta construxit ad gravissimos Gautamae Buddhae situs designandos. Aśoka porro se consecravit ad studium ahimsae (non violentiae), amoris, veritatis, tolerantiae, et vegetarianismi. Historici eum arbitrantur administratorem philanthropicum, et is ergo in historia Indiae appellatur "imperator omnium saeculorum" et "imperator imperatorum" (samrath chakravartin).

Verbum aśokae Sanscritice significat 'sine dolore', ex verbis a 'nullus, sine' et soka 'dolor, maeror, anxietas, cura'. In suis edictis, appellatur "Devānāmpriya" (Devanāgarī: देवानांप्रिय) Devānaṃpiya 'amatus deorum') et "Priyadarśin" (Devanāgarī: प्रियदर्शी Piyadassī 'qui unumquemque suaviter respicit'. Alius eius titulus est "Dhamma" (Prakrite: धम्मः 'legitimus, pius, probus').

H. G. Wells, notissimus Regni Britanniarum scriptor et criticus socialis, in magno eius opere The Outline of History (1920), de Aśoka scripsit:

Fuerunt in historia mundi milia regum imperatorumque qui se appellaverunt "eorum altitudines," "eorum maiestates," "eorum elatissimae maiestates," et cetera. Breve temporis punctum fulserunt, et tam breviter e conspectu evanuerunt; sed Aśoka fulget, fulgetque splendide, splendida sicut stella, usque adeo ad hodiernum diem.

Cum eius edictis, eius fabula enarratur in Aśokāvadāna ('Narratione Aśokae') et Divyāvadāna ('Narratione divina') saeculi secundi exeuntis, et in libro Sinhalo Mahavamsa ('Annalibus Magnis'). Post fere duo millennia, eius potestas in Asia Meridionali et praecipue subcontinenti Indico iam videtur: insigne ex eius imperio effosso hodie est proprium Indiae insigne, et in historia Buddhismi, is gradum tenet tantum sub gradu ipsius Gautamae Buddhae.

Vita

Aśoka fuit filius Bindusarae, imperatoris Mauryani, et Dharmae, reginae gradus inferioris.[2] Aśokae fuerunt nonnulli fratres maiores natu (omnes filii vitrici, ex aliis Bindusarae uxoribus) et solum unus frater minoris, Vitthashoka, puer amatissimus, ex eadem matre. Propter ingenii acumen et sollertias militares, Aśoka habetur fuisse deliciae avi, Candraguptae Mauryae. Secundum fabulam, cum Candragupta, Iainista vivere volens, singulare imperio se abdicaret, suum gladium abiecit, quod invenit conservavitque Aśoka.

Kśatriya natus, Aśoka regiam educationem militarem doctrinamque Vedicam accepit, sed adulescens fuit improbus importunusque, venator impavidus. Multi historici dicunt eum non fuisse delicatum, sed corpore robustum. Tradunt eum potuisse leonem vel tigridem solum virga lignea interficere, elephantem capulo cultri, armatos quoque milites vincere manibus nudis. Sollers fuit gladio; sic armatus, quemquam potuit superare. Dux militum formidolosus durusque, missus est ad motum apud urbem Avanti exstinguendum. Nonnulli historici subiciunt eum suos fratres necavisse ut se imperium adsequatur.

Ascensus ad imperium

Victoria Kalingensis

Sententia Buddhistica

Mors et legatum

Inscriptio in linguis Graeca et Aramaica ab Asoka rege scripta apud Kandahar (Shar-i-kuna). Kabul Museum.

Asoka fere quadraginta annos rexit.

Regnum Buddhisticum

Fontes historici

Chronologia vitae Asokae (annis a.C.n.)

  • 304, natus
  • 286, coniugium cum Maharani devi
  • 284, natus Mahindrae
  • 281, natus Sanghamittae
  • 272–273, initium eius regni
  • 270, Rajyabhisheka
  • 266, inclinatio ad Buddhismum
  • 266–263, aedificatio Chaityas
  • 264, Mahindra et Sanghamitta fiunt Buddhisti
  • 263–262, Kalinga Vijaya
  • 263, sententia Buddhismi
  • 263–250, Dharmayatra
  • 253–250, Tertium Buddhistorum Concilium
  • 252, Yatra Mahindrae Srilanka
  • 250 ad mortem, proselytismus Buddhisticus
  • 243–242, edicta
  • 236, Rani Tishyaraksha fit Pattarani
  • 233, Princeps Kunal fit Upraja
  • 232, mors ~ nirvana

Legatum

Expansio Buddhismi

Administratio

Ashoka Chakra

Columnae Asokae (Ashokstambha)

Columna ferrea Dellii Indiae.

Capitalis Leonum Asokae (Ashokmudra)

Constructiones aedificatae ab Asoka

Sententiae

Asokae ipsius

De Asoka

Asoka hodie

In artificibus et pelliculis

In litteris

In cultura populare

Pinacotheca

Fontes de vita et regno Asokae

Vide etiam

Asoka Cakra, Rota Probitatis (Sanscritice: Dharma ; Pali: Dhamma).

Bibliographia

Asoka Cakra in vexillo Indiae hodiernae visus
  • Bongard-Levin, G. M. 1986. Mauryan India. Stosius Inc/Advent Books Division. ISBN 0-86590-826-5.
  • Chand Chauhan, Gian. 2004. Origin and Growth of Feudalism in Early India: From the Mauryas to AD 650. Munshiram Manoharlal. ISBN 81-215-1028-7.
  • Falk, Harry. 2006. Asokan Sites and Artefacts: A Source-book with Bibliography. Mainz : Philipp von Zabern. ISBN 978-3-8053-3712-0.
  • Gokhale, Balkrishna Govind. 1966. Asoka Maurya. Irvington Pub. ISBN 0-8290-1735-6.
  • Keay, John. 2001. India: A History. Grove Press. ISBN 0-8021-3797-0.
  • Nilakanta Sastri, K. A. 1952, 1967. Age of the Nandas and Mauryas. Delhi: Motilal Banarsidass. ISBN 0-89684-167-7.
  • Pal, Ranajit. 2002. Non-Jonesian Indology and Alexander. New Delhi.
  • Sircar, Dineschandra. 1967. Inscriptions of Aśoka. Editio retractata. New Delhi: Publications Division, Ministry of Information and Broadcasting, Government of India.
  • Smith, Vincent Arthur. 1997. Asoka, the Buddhist Emperor of India. New Delhi: Asian Educational Services.
  • Swearer, Donald. 1981. Buddhism and Society in Southeast Asia. Chambersburg, Pennsylvania: Anima Books. ISBN 0-89012-023-4.
  • Thapar, Romila. 1961. Aśoka and the Decline of the Mauryas. Delhi: Oxford: Oxford University Press. ISBN 0-19-564445-X.

Notae

  1. Sed Ranajit Pal (2002) indicat primam Magadhae mentionem esse in Edictis Asokae, inter septentriones et occasum solis spectanti, et prima Magadha fuisse in in Baluchistania, in regione ad occidentem vergenti. Tota reliquiarum Mauryarum Nandarumque absentia in regione Patna monstrat hoc probabiliter non fuisse Aśokae caput.
  2. Quamquam filia Brahmin, vel Shubhadrangi, ea inferior aestimata est quia sanguinis regii non fuit.

Nexus externi

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.