Quantum redactiones paginae "Virtus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: io:Vertuo
Linea 23: Linea 23:
[[ar:فضيلة]]
[[ar:فضيلة]]
[[az:Fəzilətlər]]
[[az:Fəzilətlər]]
[[bo:ཀུན་སྤྱོད་བཟང་པོ།]]
[[bs:Vrlina]]
[[bs:Vrlina]]
[[ca:Virtut]]
[[ca:Virtut]]

Emendatio ex 09:25, 6 Iunii 2011

Effigies Virtutis (Graece ἀρετή) Ephesi in Turcia

Virtus (-utis, f.) (Graece ἀρετή) est dispositio quaedam morum, qua ad recte vivendum homines commoventur.

Hanc virtutis definitionem invenies in Lucilii poetae editione a Vernerio Krenkel curata, fragmentis 1342. ad 1354:

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum
quis in versamur, quis vivimus rebus potesse,
virtus est homini scire id quod quaeque habeat res,
virtus scire homini rectum, utile quid sit, honestum,
quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum,
virtus, quaerendae finem rei scire modumque,
virtus divitiis pretium persolvere posse,
virtus, id dare quod reipsa debetur honori,
hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
contra, defensorem hominum morumque bonorum,
hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum,
commoda praeterea patriai prima putare,
deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.