Quantum redactiones paginae "Pax Basiliensis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: ko:바젤 조약
Linea 29: Linea 29:
[[it:Pace di Basilea (5 aprile 1795)]]
[[it:Pace di Basilea (5 aprile 1795)]]
[[ja:バーゼルの和約]]
[[ja:バーゼルの和約]]
[[ko:바젤 조약]]
[[nl:Vrede van Bazel (1795)]]
[[nl:Vrede van Bazel (1795)]]
[[pl:Pokój bazylejski]]
[[pl:Pokój bazylejski]]

Emendatio ex 11:19, 17 Maii 2011

Civitates Europae post paces Basiliensis (1795) et Campi Formii (1797)

Pax Basiliensis anno 1795 Basiliae inter Franciam ex altera et Hispania atque Borussia nec non Comitatum Provincialem Hassiam-Cassalam constituta est. Hae civitates dehinc se e Bello Primae Coalitionis receperunt, quod anno 1797 Pace Campi Formii finita est.

Decreta Pacis

Foedus inter Borussiam et Franciam 5 Aprilis 1795 signatum est. Borussia Franciae regiones ad laevam ripam Rheni flumnis cessit. Ex altera parte ex pace communi decreta postea regiones cis Rhenum acceptura esset. Pro Borussia Carolus Augustus de Hardenberg foedus signavit.

  • Die 22 Iulii Francia et Hispania de pace convenerunt, quae magnam partem insulae Hispaniolae Franciae atque Haitiae coloniae cessit.
  • Cum Hassia-Cassala denique die 28 Augusti pax signata est.

Momentum pacis

Pace Basilieni duo magni hostes Franciae e coalitione se receperunt. Francia iterum civitas maior in Europa accepta est.

Nexus externi