Quantum redactiones paginae "Petrus Daniel Huetius" differant

Jump to navigation Jump to search
emendatio
No edit summary
(emendatio)
 
[[Fasciculus:P.D. Huetius.JPG|thumb|Petrus Daniel Huetius]]
 
'''Petrus Daniel Huetius''', praelatus Franco-Gallicus ex familia ad religionem reformatam acquisita [[Cadomum |Cadomi]] Normanniae anno [[1630]] natus Parisiis anno [[1721]] defunctus vita, Cadomi Collegii Iesuitarum alumnus viginti annos natus [[mathematica]] linquis graeca et hebraea pollebat. Pastori Samueli Brochart familiaris iter suedicum una cum eo fecit. Manuscriptis [[Holmia]]e [[bibliotheca]]e regalis scrutatis Origenis Commentarium in Scti.[[Evangelium secundum Matthaeum|Matthaei Evangelium]] invenit quod cum aliis eiusdem auctoris operibus anno [[1668]] edidit. Brochart paucis post annis transubstantionis doctrinam quam Huetius apud Origenem invenisse credebat recusavit. Cadomi Academiae sessione publica ubi haec quaestio tractabatur Brochard apoplexia subita perculsus mortuus est. Huetius interea Origenis scientia praecellebat. Praefatio eius ad Commentarii Origenis in Scripturas Sacras anno 1668 editi
apud Migne Patrologiae Graecae tomum decimum septimum facile reperturreperitur.
 
Rex Ludovicus XIV Huetium Domus Parisiis Ramboliti dictae hospitem frequentem anno 1670 Delphini sub-praeceptorem nominavit cuius in usum textus edidit. Inter opera huic periodo pertinentia Longi Pastoralium editio scriptumque 'Diane de Castro' intitulatum citari possunt. Mox (anno 1674) unus e quadraginta electus, ordinibus sacris (anno 1676) susceptis, Alneti prope Cadomum abbatia remuneratus est.
712

recensiones

Tabula navigationis