Quantum redactiones paginae "Alexandria antiqua" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
m
[[Fasciculus:Antikes Alexandria Karte.JPG|thumb|upright=1.5|Forma urbis antiquae Alexandriae]]
[[Fasciculus:View of Pompey's Pillar with Alexandria in the background in c.1850.jpg|thumb|upright=1.5|Columna Diocletiani urbsque Alexandria anno fere 1850 visae]]
'''Alexandria antiqua''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἀλεξάνδρεια}}) in situ oppidi [[Aegyptus|Aegyptii]] [[Rhacotis|Rhacotidis]] e novo ab [[Alexander Magnus|Alexandro Macedone]] anno [[331 a.C.n.]] condita est. Fuit caput [[Regnum Ptolemaeorum|regni Ptolemaeorum]], sedes regum [[Ptolemaei|huius familiae]], caputque [[Aegyptus (provincia Romana)|provinciae Aegypti]] sub [[Imperium Romanum|imperio Romano]]. Pars urbis ob [[Inundatio Maris Mediterranei (365)|inundationem]] die [[21 Iulii]] [[365]] devastata est.<ref>Jacques et Bousquet (1984)</ref> Eodem loco stat ubi hodie urbs [[Alexandria]] surgit, sed viis et vicis omnino retractatis.
 
Alexandria a principio in regiones urbanas quinque divisa est, litteris Graecis denotatas, [[Alpha (regio Alexandriae)|Alpha]], [[Beta (regio Alexandriae)|Beta]], [[Gamma (regio Alexandriae)|Gamma]], [[Delta (regio Alexandriae)|Delta]], [[Epsilon (regio Alexandriae)|Epsilon]]. Haec nomina (si in [[Historia fabulosa Alexandri Magni]] fidem reponimus) ab Alexandro ipso data sunt ut verba commemoraverit {{Polytonic|Άλέξανδρος Βασιλεὺς Γένος Διὸς Ἔκτισεν}}, scilicet "Alexander rex proles Iovis condidit".<ref>[[Historia fabulosa Alexandri Magni]] [[Vita Alexandri Macedonis (Pseudo-Callisthenes)|α]] 1.32</ref> Quae regiones rarius in documentis reperiuntur; Delta autem fuit regio populi [[Iudaei|Iudaici]].<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico]]'' 2.18.8; ''[[Contra Apionem]]'' 2.4.34-35. Vide Martin (1984) p. 212 et n. 11</ref> Aliter inter regiones enumerantur [[Regiae (Alexandria)|Regiae]] ({{Polytonic|Βασίλεια}}),<ref>{{Strabo}} 17.1.8</ref> ubi domus regiae Ptolemaeorum sitae fuerunt; [[Rhacotis]], olim oppidum Aegyptiorum, "hodie ea Alexandriae pars quae [[Navalia (Alexandria)|Navalibus]] superiacet";<ref>{{Strabo}} 17.1.6</ref> et [[Bruchion]] in media urbe collocatum.<ref>[[Ammianus Marcellinus]], ''[[Res gestae (Ammianus)|Res gestae]]'' 22.16.15</ref>

Tabula navigationis