Quantum redactiones paginae "Thomas Hardy" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
m r2.7.1) (automaton addit: bg:Томас Харди
Linea 75: Linea 75:


[[ar:توماس هاردي]]
[[ar:توماس هاردي]]
[[bg:Томас Харди]]
[[bs:Thomas Hardy]]
[[bs:Thomas Hardy]]
[[ca:Thomas Hardy]]
[[ca:Thomas Hardy]]

Emendatio ex 17:39, 26 Februarii 2011

Thomas Hardy

Thomas Hardy (18401928) fuit fabularum scriptor poetaque Aevo Victoriano. Modo 'Naturale' scripsit atque fabulis suis notior fuit quam poematibus, quae tamen poemata Hardy, fabulas plerumque scribens ad pecuniam capiendam, ipse suis fabulis notis praeposuit. Eius pars operum maxima in Wessex comitatu opinabili agitur, quodam loco ab Hardy ipso quasi ficto, quo in loco personae rusticae contra suas lubidines casusque frustra molire ostenduntur. Eius fama poetmatum,? temporibus parva suis, pedetemptim crescebat atque hi versus hodie una cum fabulis noti sunt.

Vita

Natus vici Higher Brockhampton, parochiae Stinsford apud Durnovariam, Angliae, die 2 Iunii 1840, patre latomo aedificatoreque, mater bene docta fuit atque ad Thomam docendum molita est. Eruditionis finis aetate sedecim fuit, cum discipulus cuiusdam architecti factus sit. In arte architecturae apud Durnovariam versatus, anno 1862 Londinium transivit et in Universitatem Londiniensem ingressus. Hic praemia architecturae varia abstulit, sed aegre laetus Londinii fuit itaque rursus se Dorcestriam recessit atque se scribendo dedit.

Anno 1870, ecclesiam quandam Cornubiae arte architectura renovans,[1] ardente amore pro Emma Lavinia Gifford raptus est, quam anno 1874 uxorem duxit.[2] Quamquam postea ab uxore alienatus est, ea anno 1912 subito mortua, valde luxit et contristatus est. Sunt multa poemata ad Emmam memorandam scripta. Anno 1914, adiutricem Florentiam Dugdale, minorem natu quadraginta annis, uxorem duxit. Sed saepe de inexpectata Emmae morte Hardy cogitavit atque poemata adsidue scripsit.[3]

Cor sepultum Thomae Hardy

Die 11 Ianuarii 1928), morbo pleuritico aegrotans, ultimo poemate ad uxorem Emmam lecti scripto, e vita abiit. Funus fuit controversum: familia amicique Thomam apud Emmae manes, oppidi Stinsford, sepeliri voluerunt, fideicommissarius tamen in Abbatia Westmonasterii,? loco tali scriptori digno, poposcit. Compromissione facta, ipsum cor carissima cum Emma sua, cineres in Abbatia sepulti sint.

Opera

Fabulae

Hardy ipse fabulas suas tribus in classibus dividit:

Fabulae de Persona et Circumiecto
Fabulae Romanticae et Mirabiles
Fabulae de Ingenio
Poemata (tabula non comprehensiva)
Dramata

Notae

  1. Chosen Poems of Thomas Hardy, ed. James Gibson, Macmillam Education Ltd, 1975, p. 9.
  2. "Thomas Hardy—the Time-Torn Man", BBC Radio 4, 23 Octobris 2006.
  3. bbc.co.uk (inventus 12 Augusti 2006)

Nexus externi

  • Opera Thomassi Hardy apud archive.org (Anglice)
  • Opera Thomassi Hardy apud gutenberg.org (Anglice)