Quantum redactiones paginae "Lingua Sinensis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: pms:Lenga putonghua
Linea 51: Linea 51:
[[oc:Mandarin estandard]]
[[oc:Mandarin estandard]]
[[pl:Języki mandaryńskie]]
[[pl:Języki mandaryńskie]]
[[pms:Lenga putonghua]]
[[pt:Língua mandarim]]
[[pt:Língua mandarim]]
[[ro:Limba mandarină]]
[[ro:Limba mandarină]]

Emendatio ex 14:49, 24 Februarii 2011

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Lingua Sinensis Mandarinica ((Pinyin) Guān Huà; Sinice simplificato / translaticio) 官话 /官話 significans "publica loquela" seu "magistratuum loquela") est maxima orbis terrarum lingua quod ad numerum loquentium 845 234 000 anno 2009 datum[1]. Haec lingua constat in variis dialectis qui multo inter se discrepant pronuntiatu et vocabulario.

Quod autem maximum distinguit dialectos Mandarinicas ab aliis linguis Sinicis est phonematis paucitas et multisyllabica verborum morphologia. Quia lingua Mandarinica paucis syllabis utitur, multi characteres idem pronuntiatum habent. Quod confusio crearet, sed loquentes Mandarinici verba multisyllabica ex singulis characteribus significatu similibus creare soliti sunt, ut ambiguitates evitentur. Exemplum quod datur est 'medicus', quod in lingua Cantonensi 醫 yi1 tandum redditur, dum in lingua Mandarinica 醫生 yi1 sheng1 redditur (medicus vitae) et habetur ut singulum verbum idem significans.

Ex dialecto Mandarinica Pechinensi, orta est Lingua Mandarinica normalis, late ut nationalis seu communis Sinarum lingua agnita, quae per orbem terrarum ut lingua Sinensis docta est. In continente Sinensi, Honcongi, Macai plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "universalem communicationis loquelam". Etiam praecipue in Taivania, et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam". At usque lingua normalis Mandarinica discrepat in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense: quia lingua Mandarinica normalis in continente extra Pechinum et in Taivania docta et adhibita multo discrepat a lingua Mandarinica Pechini adhibita.

Notae

  1. Lewis, M. Paul (ed.), 2009. Ethnologue: Languages of the World, Sixteenth edition. Dallas, Tex.: SIL International. Online version: http://www.ethnologue.com/.

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!