Quantum redactiones paginae "Henricus Wharton" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 15: Linea 15:
[[Categoria:Mortui 1695]]
[[Categoria:Mortui 1695]]
[[Categoria:Historici Britanniae]]
[[Categoria:Historici Britanniae]]
[[Categoria:Biographia]]
[[Categoria:Biographi]]
[[Categoria:Scriptores Angliae]]
[[Categoria:Scriptores Angliae]]
[[Categoria:Auctores Latini recentiores]]
[[Categoria:Auctores Latini recentiores]]

Emendatio ex 16:53, 20 Februarii 2011

Henricus, vulgo Henry Wharton (natus apud Worstead Norfolciae die 9 Novembris 1664; mortuus Londinii die 5 Martii 1695) fuit rerum gestarum ecclesiae Christianae in Anglia scriptor. Alumnus collegii Gunvilli et Caii apud Cantabrigienses, fuit a principio amanuensis historici Gulielmi Cave, sed ab anno fere 1688 capellanus archiepiscopi Gulielmi Sancroft. Maximum eius opus fuit Anglia sacra, Latine in duobus tomis ordinata, in quo historias dioecesanas Angliae vitasque episcoporum partim a textibus antiquis edidit, partim e novo scripsit. In bibliotheca Lambethensi reperiuntur volumina adnotationum Henrici Wharton manu scriptarum sedecim.

Opera

  • Anglia sacra
  • A treatise of the celibacy of the clergy (1688)
  • A defence of pluralities (1692; nova ed. 1703)

Bibliographia