Quantum redactiones paginae "Franciscus Blücher" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m r2.6.5) (automaton addit: fr:Franz Blücher
Linea 30: Linea 30:
[[de:Franz Blücher]]
[[de:Franz Blücher]]
[[en:Franz Blücher]]
[[en:Franz Blücher]]
[[fr:Franz Blücher]]
[[ja:フランツ・ブリュッヒャー]]
[[ja:フランツ・ブリュッヒャー]]
[[nds:Franz Blücher]]
[[nds:Franz Blücher]]

Emendatio ex 17:52, 19 Februarii 2011

Franciscus Blücher anno 1950

Franciscus (Theod.: Franz) Blücher (natus 24 Martii 1896 Assindiae, mortuus 26 Martii 1959 Aquis Godesbergensibus apud Bonnam) vir publicus Germaniae et sodalis FDP, postea Factionis Liberae Popularis et deinde Factionis Theodiscae fuit.

Iuventus et munus

Pater eius minister metallae fuit. Franciscus ipse gymnasium frequentabat atque anno 1914 maturitatem adeptus est. Annis 1914 - 1918 Bello Orbis Terrarum I interfuit atque ad usque annum 1919 captivus belli erat. Quamquam studium historiae rerum publicarum appetebat, tamen, ut matrem adiuvaret, munus mercatoris coepit. Iam anno 1921 director commercii societatis industriae fuit. Deinde decem anno pro societate aedificiorum administrandorum laboravit. Annis 1938 - 1945 rector domus argentariae Assindiae fuit.

Cursus honorum

Neque temporibus Rei publicae Vimarianae neque regno Nazistarum Blücher sodalis alicuius factionis fuit. Post Bellum Orbis Terrarum II Blücher cum aliis factionem liberalem condidit et 18 Maii 1946 praeses FDP in zona Britannica Germaniae electus est. Annis 1946/1947 legatus senatus terrae et administer aerarii publici Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, anno 1948/1949 consilii oenonomicae Zonae Angloamericanae (Theod.:Bizone) erat, anno 1948 praeses vicarius et anno 1949 praeses factionis suae creatus est. Eodem anno et primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Conradus Adenauer (CDU) cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem rerum Propositi Marshalliani[1], qui auxilia CFA Germaniae lata administraret, et vicarium cancellarium nominavit. Anno 1953 Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae[2] nominatus est, sed paene easdem res administravit ut antea. Annis 1951 - 1953 Germaniae legatus apud Auctoritatem Internationalem Rurae erat, anno 1953, cum Elizabeth II regina coronaretur, Londinii Germaniam repraesentabat. Annis 1955 - 1957 praeses vicarius consilii ministrorum OECD fuit. 23 Februarii 1956 cum aliis legatis factionem FDP reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum SPD terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condiderunt. FVP Martio anni 1957 se cum Factione Theodisca (DP) consociavit. Eodem anno iterum - nunc factionis DP legatus Dietae Foederalis electus est. Quod autem CDU hoc electione maiorem partem legatorum Dietae Foederalis vicit, Blücher cum aliis administris DP/FVP consilium ministrorum reliquit. 28 Februarii 1958 Dietam Foederalem reliquit et ad usque mortem legatus Auctoritatis Maioris Europaeae Carbonis et Chalybis fuit.

Nexus externi

Notae

  1. Propositum Marshallianum: Vide etiam Georgius Catlett Marshall
  2. Quamquam hoc administerium eodem nomine erat ut hoc, quod postea pecuniam civitatibus pauperibus Africae et Asiae distribuebat, non idem fuit.
Cancellarii Vicarii Germaniae

Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Henricus Maas (SPD)

Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)