Quantum redactiones paginae "Insula Latina Neolovaniensis" differant
No edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 6: | Linea 6: | ||
Solent cenas apponere “Latinas” − quibus Latine solum hospitibus inter sese colloqui licet − et libenter peregrinos latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio. |
Solent cenas apponere “Latinas” − quibus Latine solum hospitibus inter sese colloqui licet − et libenter peregrinos latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio. |
||
Condita est Insula Latina anno 2010 auspiciis |
Condita est Insula Latina anno 2010 auspiciis opere fundati c.n. [[Humanitas Europae]]. |
||
Sita est diaeta Neolovanii, in [[Satureia]]e via, aedificio 5. Ei numerus est 102. (vulgo : ''rue de la Sarriette 5/102, 1348, Louvain-la-Neuve''). |
Sita est diaeta Neolovanii, in [[Satureia]]e via, aedificio 5. Ei numerus est 102. (vulgo : ''rue de la Sarriette 5/102, 1348, Louvain-la-Neuve''). |
||
Emendatio ex 12:02, 17 Februarii 2011
Insula Latina Neolovaniensis inceptum est latinitati vivae provehendae quae sedem habet Neolovanii sitam, in diaeta cuius incolae − qui “Insularii” nuncupari solent − apud Universitatem Neolovaniensem student.
Hunc sibi praestituerunt finem ut condiscipulis suaderent et opitularentur ut vivis rationibus linguam Latinam potius colerent. Quem sermonem ipsi didicerunt cum in Schola Nova, tum in Vivario Novo, antequam universitatem anno 2009 et 2010 aggressi sunt. Solent cenas apponere “Latinas” − quibus Latine solum hospitibus inter sese colloqui licet − et libenter peregrinos latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio.
Condita est Insula Latina anno 2010 auspiciis opere fundati c.n. Humanitas Europae. Sita est diaeta Neolovanii, in Satureiae via, aedificio 5. Ei numerus est 102. (vulgo : rue de la Sarriette 5/102, 1348, Louvain-la-Neuve).
Insularii ut pittacium imaginem ex Thomae Mori operis de insula Utopia depromptam sibi seligerunt, humanitatis studiosi ac memores. Artum colunt commercium praesertim cum institutorum sodalibus quae sunt Schola Nova, Vivarium Novum et Domus Latina, et operum fundatorum q.n. Humanitas Europae et Melissa.
Vide etiam
- Domus Latina
- Humanitas Europae
- Schola Nova
- Vivarium Novum
- Gymnasium Classicum Petropolitanum
- Museum Graeco-Latinum Moscuense