Quantum redactiones paginae "Insula Latina Neolovaniensis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 12: Linea 12:
==Actuositates==
==Actuositates==
Solent cenas apponere “Latinas” − quibus Latine solum hospitibus inter sese colloqui licet − et libenter peregrinos latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio.
Solent cenas apponere “Latinas” − quibus Latine solum hospitibus inter sese colloqui licet − et libenter peregrinos latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio.

==Insigne societatis==
Sodales Insulae Latinae sibi elegerunt insigne, imaginem insulae Utopiae quae imprimitur in prima editione Utopiae [[Thomas Morus|Thomae Mori]].


== Vide etiam ==
== Vide etiam ==

Emendatio ex 11:57, 16 Februarii 2011

Insulae Latinae Neolovaniensis pittacium

Insula Latina Neolovaniensis habet sedem suam in diaeta Neolovanii sita cuius incolae − qui “Insularii” nuncupari solent − apud Universitatem Neolovaniensem student.

De scopis

Hunc sibi praestituerunt finem ut condiscipulis suaderent et opitularentur ut vivis rationibus linguam Latinam potius colerent. Quem sermonem ipsi didicerunt cum in Schola Nova, tum in Vivario Novo, antequam universitatem anno 2009 et 2010 aggressi sunt.

Historica

Condita est Insula Latina anno 2010 auspiciis operis fundati c.n. Humanitas Europae. Sita est diaeta Neolovanii, in Satureiae via, aedificio 5. Ei numerus est 102. (vulgo : rue de la Sarriette 5/102, 1348, Louvain-la-Neuve).

Actuositates

Solent cenas apponere “Latinas” − quibus Latine solum hospitibus inter sese colloqui licet − et libenter peregrinos latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio.

Vide etiam

Nexus