Quantum redactiones paginae "Apostoli" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
JAnDbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.1) (automaton addit: fa:حواریون مسیح
Linea 34: Linea 34:
[[et:Apostel]]
[[et:Apostel]]
[[eu:Apostolu]]
[[eu:Apostolu]]
[[fa:حواریون مسیح]]
[[fi:Apostoli]]
[[fi:Apostoli]]
[[fr:Apôtre]]
[[fr:Apôtre]]

Emendatio ex 21:17, 10 Februarii 2011

Novissima Cena

Apostoli sunt duodecim viri ab Iesu Christo electi ex eius discipulis ut munus evangelii praedicandi et ecclesiae regendae haberent. Sanctus Petrus ab eo est electus in caput apostolorum. A plurimis Christianibus considerantur et primi episcopi, et ab Catholicis Petrum primum papam esse dicitur. Arcte sociebantur Iesu, et discebant ab eo doctrinam eius, in parabolis datam multitudini, necnon eis explicatam. Hora mortis, Christo tradito, omnes discipuli ab eo discesserunt, sed post resurrectionem confirmavit fidem eorum, et nove eos misit in mundum ad evanglizandas gentes.

De electione

De electione apostolorum, Biblia Sacra dicunt:

[Christus] vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum, Mattheum et Thomam, Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes, Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor. (Lucas 6:13–16)

Matthias est electus locum tenere Iudae, et ergo vocatus apostolus. Paulus post resurrectionem Christi est electus ab eo in visione ut esset apostolus gentium, et etiam apostolus vocatur. Cum apostoli immediate? a Christo vocabantur, novi apostoli non sunt, sed opus eorum ab episcopis ab eis electis fit.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Apostolos spectant.

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!