Quantum redactiones paginae "Graecia antiqua" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (bot addit: ur:قدیم یونان
Linea 94: Linea 94:
[[ro:Grecia Antică]]
[[ro:Grecia Antică]]
[[ru:Древняя Греция]]
[[ru:Древняя Греция]]
[[rue:Старовіке Ґрецько]]
[[scn:Grecia antica]]
[[scn:Grecia antica]]
[[sh:Antička Grčka]]
[[sh:Antička Grčka]]

Emendatio ex 01:20, 30 Ianuarii 2011

Acropolis Athenis

Cum Graeci Perses firme devicissent, Athenienses "Societatem Deliam" (aerarium societatis enim in hac insula primum erat) creaverunt, ut Graeci bellum contra Perses efficientius gerant. Lacedaemones eorum "Societatem Peloponnesiam" sexto saeculo iam instituerant. Athenienses anno 467 a.C.n. Eurymedonti Perses iterum vicerunt. Cimon, filius Miltiadis Maratoni ducis, erat dux Erymedonti.

Populum tamen Athenae Cimonem expulserunt (tale iudicium Athenae ostracismum aut exilium dicatum erat), et Libyus princeps Inarus, cum contra Perses rebellaret, Atheniensesque Aegyptos adiuvit. Circa 452, Perses hostes eorum oppugnaverunt, et ducentae naves Atheniensium deletae sunt.

Bellum inter Athenienses Lacedaemonesque—Primum Bellum Peloponnesium—secutum est. Anno 458, Tanagra Lacedaemones Athenienses devicerunt, sed proximo anno victoria Oenophytae Atheniensibus imperium Boeotiae dedit, quod imperium autem anno 447 Coronea iterum perditum est. Anno 445 Athenienses Lacedaemonesque "Triginta Annorum Foedus" fecerunt.

Cimone revocato, Athenienses contra Perses iterum duxit. Circa 450, Cypri Cimon victoriam suam ultimam invenit, et ultimam autem suam horam. Proximo anno, Pax Calliatis inter Athenienses Persesque, sed Societas Delia non soluta est. Iam anno 454 aerarium Athenas translatum est. Societas Delia iam erat Imperium Athenaeum. Cum Samii anno 440 contra hoc imperium rebellavissent, seditio firmissime suppressa est.

Incrementum huius imperii Lacedaemonibus metum excitavit. Hunc metum (Secundi) Belli Peloponnesiaci veram causam esse dixit Athenaeus Thucydides, qui historiam belli scripsit. Athenienses dives audaces potentes erant, sed intra duo annos pestlentia permultos (inter quos primus eorum Pericles) interfecit. Anno 425 tamen Pylii Sphacteriaeque Athenienses 120 Lacedaemonios ceperunt. Proximo anno, Delii Boeotii Athenienses devicerunt ; anno 421, Pacem Niciatis Athenienses Lacedaemonesque instituerunt.

Graecia aetate belli Persici

Pax tamen non duravit. Anno 418, Mantineiae contra Athenienses Lacedaemones se adhuc fortissimos terra esse demonstraverunt ; deinde autem cives Athenarum se mari audacissimos esse demonstraverunt. Ad Sicilium navigaverunt et maximam urbium Italiae Syracusam oppugnaverunt, sed anno 413 deleta est tota eorum classis. Nihilominus Athenienses cum ultima pecunia eorum naves plures construxerunt, Alcibiadeque duce anno 410 Cunaxae victoriam insperatam perfecerunt. Deinde autem (407 ad 406) Notii non Alcibiades sed praefectus suus Antiochus temere Lacedaemonios oppugnavit—classisque Atheniensium iterum devicta est. Eodem anno autem iterum Athenae resurrexerunt, sineque Alcibiade Arginusae vicerunt. Denique anno 405, Aegospotamis Lacedaemones ultimam classem Atheniensium plane destruxerunt et Hellespontum ceperunt. Sine frumento e Ponto, Athenienses superesse non poterant, et Lacedaemonibus se dederunt.

Videlicet

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA