Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Publius Cornelius''' (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit. Quod cognomen ei fuit, nobis etiam non traditum es...'
 
No edit summary
Linea 10: Linea 10:


==Notae==
==Notae==
<div class="references-small"></div>
<div class="references-small"><references /></div>


{{Lifetime|saeculo 5 a.C.n.|saeculo 4 a.C.n.|Cornelius, Marcus}}
{{Lifetime|saeculo 5 a.C.n.|saeculo 4 a.C.n.|Cornelius, Marcus}}

Emendatio ex 21:16, 18 Ianuarii 2011

Publius Cornelius (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit. Quod cognomen ei fuit, nobis etiam non traditum est. Forsitan Rutilus aut Cossus erat ut multi Cornelii tum nominabantur.

Cursus honorum

Cornelius anno 389 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate fuit. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Poplicola, Publius Cornelius, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Postumius Albinus Regillensis fuerunt. Eo anno tribuni militum infeliciter contra Gallos certaverunt. De pace cum duce Gallorum Brenno agere coacti sunt. Tum Brennus illam vocem famosam "Vae victis!" exclamavisse dicitur[1].

Anno 385 iterum tribunus electus est atque cum eo Lucius Papirius Cursor, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo. Eo anno bellum contra Volscos continuatum est, Latini et Hernici defecti sunt. Praeterea Marcus Manlius Capitolinus damnatus est, quod regnum Romae appettisset[2].

Nexus externi

Notae

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 1
  2. op.cit. VI XI