Quantum redactiones paginae "Athenaeus Naucratites" differant
wikilinks |
m r2.7.1) (bot abdit: hu:Athénaiosz (író) |
||
Linea 38: | Linea 38: | ||
[[fr:Athénée]] |
[[fr:Athénée]] |
||
[[gl:Ateneo de Naucratis]] |
[[gl:Ateneo de Naucratis]] |
||
[[hu:Athénaiosz (író)]] |
|||
[[id:Athenaeus]] |
[[id:Athenaeus]] |
||
[[is:Aþenajos]] |
[[is:Aþenajos]] |
Emendatio ex 12:26, 5 Ianuarii 2011
Vide etiam paginam discretivam: Athenaeus (discretiva)
Athenaeus Naucratita (Graece: Ἀθήναιος Nαυκρατίτης), scriptor Graecus, natus est Naucrati in Aegypto ante annum 200. Vita sua haud bene nota est. Opus notissimum, dialogus Deipnosophistae (Δειπνοσοφισταί, scilicet "professores cenarum"), praebet parva quae de vita eius nunc frusta habemus. Hoc in dialogo, multae personae, celebrantes Romae festos dies quondam Parilia vocatos, disserunt permultas res: luxurias, victus, nexus amatorum, musicam, facetias, philologiam Graecam, sed praesertim illi quibus Athenaeus scripsit Deipnosophistae disserunt cibum, vinum, convivia. Si hoc Athenaei opus non superesset, multa magni pretii cognita de temporibus antiquis amittantur et multi scriptores, quorum unus est Archestratus, ignoti essent. Liber tertius decimus multa utilia ad quaestiones amatorias praebet.
Opera
- Deipnosophistae
- vide et Deipnosophistarum epitome
- De pisce "thratta" (opus deperditum)
- Historia regum Syriae (opus deperditum)
Nexus externi
- (imprime "Objetos digitales") Textus editionis Deipnosophistarum Lugdunensis anni 1612 (Graece, Latine)
- Bibliographia Athenaei et Deipnosophistarum
Bibliographia
- David Braund, John Wilkins, edd., Athenaeus and his world: reading Greek culture in the Roman Empire. Iscae Dumnoniorum: University of Exeter Press, 2000. ISBN 0859896617