Quantum redactiones paginae "Ioannes Lennon" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.6.3) (bot addit: gn:John Lennon
Linea 43: Linea 43:
[[bs:John Lennon]]
[[bs:John Lennon]]
[[ca:John Lennon]]
[[ca:John Lennon]]
[[ckb:جان لێنۆن]]
[[ckb:جۆن لینۆن]]
[[cs:John Lennon]]
[[cs:John Lennon]]
[[cy:John Lennon]]
[[cy:John Lennon]]

Emendatio ex 20:01, 8 Decembris 2010

Ioannes Vinstonis (Ono) Lennon (9 Octobris 19401980) fuit musicus, cantor et scriptor Anglicus. Paulo McCartney excluso, Ioannes plurimos cantos grege suo scripsit.

Natus est Liverpoli 9 Octobris 1940, Alfredi et Iuliae Lennon filius. Post discidium parentum suorum anno 1942 Ioannes habitavit cum sorore matris suae Maria, et viro eius Georgio. Iulii 1946 Alfredus visitavit Mariam et attraxit Ioannem ad Blackpool, furtim meditante emigrare ad Novam Zelandiam. Post altercationem inter Alfredum et Iuliam, Maria eos secuta, Ioannem coegit eligere parentem dilectum. Elegit Alfredum bis. Iulia abiente tamen, Ioannes flevit, et eam secutus. Usque ad Beatlemaniam Ioannes contagionem patri suo non habebat.

Accrescebat domo Mariae et Georgii in Woolton. Iulia visitabat Ioannem cotidie, et undecim annorum esset eam visibat domo eius apud 1 Blomfield Road, Liverpoli. Iulia docuit Ioannem psallere banionem, et sonabat discos gramophonales Elvidis Presley.

Anno 1955, ille primam gregem cantorum suam,The Quarry Men (Lautumiarii) nomine, condidit. Deinde cum Paulo McCartney, Georgio Harrison, et Ringone Starr in grege The Beatles (Scarabaeuli vel Verberatoruli) se consociavit. Anno 1969 in colonia Calpe, Yoko Ono, artificem Iaponicam, in matrimonium duxit. Non solum cantor, sed etiam actor auctorque negotiis operam dedit. Carmina nota sunt Imagine et Pax eveniat.

Anno 1980 Novi Eboraci ante domum Dacotanam, Ioannes Lennon a Marco Davide Chapman, homine amenti, sclopeto occisus est.

Opera

Vide etiam

Nexus externi

Formula:Link FA