Quantum redactiones paginae "Guillelmus Marescallus" differant
Paginam instituit, scribens 'thumb|Guillelmus Marescallus sepulchro suo figuratus [[Fasciculus:Matthew Paris - William Marshal.jpg|thumb|Gui...' |
mNo edit summary |
||
Linea 34: | Linea 34: | ||
[[Categoria:Mortui 1219]] |
[[Categoria:Mortui 1219]] |
||
[[Categoria:Milites Angliae]] |
[[Categoria:Milites Angliae]] |
||
[[Categoria:Politicorum periti Britanniae]] |
|||
[[Categoria:Milites Cambriae]] |
[[Categoria:Milites Cambriae]] |
||
[[Categoria:Regentes]] |
[[Categoria:Regentes]] |
Emendatio ex 19:35, 8 Decembris 2010
Guillelmus communiter marescallus dictus (natus anno 1146; mortuus die 14 Maii 1219) fuit miles et rerum politicarum peritus Angliae, minister et dux exercituum regum Henricus II, Ricardus I, Iohannes et Henricus III Dignitate comitis Penbrochiae ille primus laureatus est.
Familia
In matrimonium duxit Isabellam de Clare liberosque decem genuit. Filii quinque in dignitate comitis Penbrochiae se succederunt; omnes autem sine prole mortui sunt. Terrae et dignitates quas congesserat tandem inter filias maritosque earum divisae sunt. Titulum marescalli nactus est Hugo Bigod, comes III Norfolciae, maritus Margaritae. Hunc titulum etiam hodie duces Norfolciae gerunt. Dignitas comitis Penbrochiae a filia minima natu Ioanna et nepte Ioanna de Monte Canisio ad pronepotem Amalricum de Valentia transmissus est.
- Guillelmus Marescallus, natus 1190; mortuus 6 Aprilis 1231; comes II Penbrochiae
- Ricardus Marescallus, natus 1191; mortuus 16 Aprilis 1234); comes III Penbrochiae
- Margarita, nata 1194; mortua 27 Martii 1248); comitissa Norfolciae; nuptiis alteris comitissa Surregiae
- Gilbertus Marescallus, natus 1197; mortuus 27 Iunii 1241; comes IV Penbrochiae
- Gualterus Marescallus, natus c. 1199; mortuus 1245; comes V Penbrochiae
- Isabella, nata 9 Octobris 1200; mortua 17 Ianuarii 1240; comitissa Hertfordiae; nuptii alteris comitissa Cornubiae
- Sibylla, nata c. 1201; mortua 27 Aprilis 1245; comitissa Derbiae
- Eva, nata 1203; mortua 1246
- Anselmus Marescallus, natus c. 1208; mortuus 22 Decembris 1245; comes VI Penbrochiae
- Ioanna, nata 1210; mortua 1234
Fontes de vita Guillelmi Marescalli
- L'Histoire de Guillaume le Marechal (iussu filii Guillelmi composita)
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Guillelmum Marescallum spectant. |
- Richard Abels, "William Marshal"
- Catherine Armstrong, "William Marshal"
- Situs privatus de Guillelmo Marescallo
Bibliographia
- David Crouch, William Marshal: Knighthood, War and Chivalry, 1147–1219. 2a ed. Londinii: Longman, 2002
- Georges Duby, Guillaume le Maréchal ou le meilleur chevalier du monde. Lutetiae: Fayard, 1984. ISBN 2-07-032344-7
- Sidney Painter, William Marshal, Knight-Errant, Baron, and Regent of England (Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933