Quantum redactiones paginae "Allium sativum" differant
m bot addit: am:ነጭ ሽንኩርት |
m [r2.5.2] bot addit: bi:Galik |
||
Linea 55: | Linea 55: | ||
[[bcl:Bawang]] |
[[bcl:Bawang]] |
||
[[bg:Чесън]] |
[[bg:Чесън]] |
||
[[bi:Galik]] |
|||
[[bn:রসুন]] |
[[bn:রসুন]] |
||
[[bo:སྒོག་ལོག]] |
[[bo:སྒོག་ལོག]] |
Emendatio ex 17:55, 25 Novembris 2010
Ordo : Asparagales
Familia : Alliaceae
Subfamilia : Allioideae
Tribus : Allieae
Genus : Allium
Species : A. sativum
L.
Allium sativum, antique allium, est species generis Allii in familia Alliacearum, bulbus carne albo, quo homines ad cibos condendos utuntur. Allium sativum cum odore tum sapore forti quodam praeditum est, qui quidem omnibus non placet, quod qui comederit, ei etiam ipsi odor addetur acrior.
De allii in medicina proprietatibus
Allio comeso, sanguis celerius faciliusque per corporis venas circumfluere habetur, quamobrem salacitatem virilem auget.
Quid veteres de allio senserint
Sapientibus antiquis allium parcioris ideoque melioris et salubrioris cibi exemplum erat. Confer enim Vergilium in ecloga altera, inde a versu decimo:
- Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
- allia serpyllumque herbas contundit olentis.
Neque vero fugit sagacissimos hominum allium odorum causam esse maximam. Quae cum ita essent, allium ab elegantia et urbanitate alienum rusticitatisque esse argumentum inter eos constitit. Quod quis melius expressit Sidonio Apollinari carmine duodecimo ad Catullinum de Burgundionibus iocante his quidem versibus:
- felices oculos tuos et aures
- felicemque libet vocare nasum,
- cui non allia sordidumque cepe
- ructant mane novo decem apparatus.
De allio in fabuli
Dicitur allium vampyros repellere.