Quantum redactiones paginae "Organismus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m bot addit: bn:জীব
Linea 79: Linea 79:
[[be-x-old:Арганізм]]
[[be-x-old:Арганізм]]
[[bg:Организъм]]
[[bg:Организъм]]
[[bn:জীব]]
[[bs:Organizam (biologija)]]
[[bs:Organizam (biologija)]]
[[ca:Organisme]]
[[ca:Organisme]]

Emendatio ex 21:03, 7 Novembris 2010

Escherichia coli, bacterium quod intestinum inferius animalium sanguine calido habitat

Organismus (ex Graeco ὀργανισμός) in biologia appellatur quaelibet res viva (sicut animal, planta, fungus, et microorganismus), vel latissime congeries molecularum quae tota res stabilis operatur et proprietates vitae habet. Alia verbi definitio est: "quaelibet structura viva, sicut planta, animal, fungus, vel bacterium, quae potest crescere et reproducere" (Chambers 1999). Nihilominus, multi fontes proponunt definitiones quae vira et opinabiles formas vitae non organicas (ab hominibus factas vel facturas) excludunt; pro reproductione, vira ex biochemica cellulae hospitis statu pendent.

Fungus mycorrhizae ericoidae

Omnes organismi possunt totae res stabiles stimulis respondere, reproducere, augeri, et homeostasim sustentare. Organismi sunt unicellulares, vel, sicut in Hominibus sapientibus, ex multis billionibus cellularum in propriis carnibus (Anglice: tissues) et organis constant. Vox multicellularis 'multas cellulas habens' quemlibet organismum in plus quam cellulam unam consistentem describit.

Organismi divisi sunt in duos greges: prokaryoticum et eukaryoticum. Digeruntur prokaryotes in duo dominia distincta: bacteria et archaea (Cavalier-Smith 1987).

In vita multicellulare, verbum organismi usitate describit omnem congeriem hierarchicalem systematum (exempli gratia, systematis circulatorii, systematis digestivi, et systematis reproductivi) quae ipsa sunt congeries organorum; haec systemata vicissim sunt congeries carnum, ex cellulis factorum.

In aliquibus plantis et nematoda Caenorhabditis eleganti, cellulae singulares sunt totipotentes.

Artis vocabula

Cancri sunt organismi.

Omnes organismi ab scientia taxinomiae in taxa vel clades digeruntur. Taxa sunt numerati organismorum greges qui a re generali (dominio) ad rem specificam (speciem) patent. Usitata graduum ratio est:

Exempli gratia, Homo sapiens est binomen quod homines hodiernos significat. Omnes speciei sapientis socii, secundum doctrinam scientiae, inter se procreare possunt. Nonnullae species ad quodque genus pertineant, sed socii variarum inter genus specierum non possunt procreare ut progeniem feracem gignant. Generi autem Homini est solum una species extans: Hominem sapientem. Priores species—Homines erectus, neanderthalensis, et ceteri—facti sunt exstincti abhinc annorum multa milia. Nonnulla genera ad eandem familiam pertinent, et similiter a gradu ad gradum. Tandem regnum finitimum (in casu hominum, Animalia) in uno ex trium dominiorum ponitur, secundum quasdam geneticas structuralesque notas. Omnes ab scientia noti organismi viventes ab hoc systemate digeruntur ut species in quaque familia artius cognati et genetice? similes inter se sint quam speciebus in aliis familiis.

Vira

Vira, ad reproductionem metabolismumque inhabilia, usitate non habentur ut organismi. Hoc autem iudicium est controversum, quia alii parasiti endosymbiontesque etiam sunt inhabilia ad vitam liberam. Quamquam viris sunt nonnulla enzymata moleculaeque in organismis vivis consuetae, extra cellulam hospitis non possunt reproducere, et earum rationes metabolicae hospitem et eius "machinas geneticas" requirunt, sicut organella in hospitibus eukaryoticis et congeriem enzymatum utilum (quae vira ipsa facere non possent) in hospitibus prokaryoticis. Cum vira nullum metabolismum liberum sustinent, et ergo non usitate aestimantur organismos, habent suorum generum, et evolvuntur eisdem modis quibus organismi veri evolvuntur.

Evolutio

In biologia, theoria universi descensus communis proponit omnes terrae organismos de commune auctore generis vel proavita generum congerie (Anglice: gene pool) descendisse. Indicia descensus communis inveniuntur in notis quas omnes organismi viventes habent. Tempore Caroli Darwin, indicia notarum communium solum ex observatione similitudinum morphologicarum ante oculos deducta sunt, sicut inventum omnes aves habere alas, etiam aves qui volare non solent.

Bibliographia

  • Cavalier-Smith, Thomas. 1987. "The Origin of Eukaryote and Archaebacterial Cells." Annals of the New York Academy of Sciences 503:17–54.
  • Chambers 21st Century Dictionary. 1999. Sub voce "organism."
  • Flechtner, Hans-Joachim. 1970. Grundbegriffe der Kybernetik—Eine Einführung. Stutgardiae: Wissenschaftliche Verlags-Gesellschaft.
  • Doolittle, W. Ford. 2000. "Uprooting the tree of life." Scientific American 282(6):90–95.
  • Hass, Hans. 1994. Die Hyperzeller: Das neue Menschenbild der Evolution. Hamburg: Carlsen. ISBN 3-551-85017-8.
  • Hennen, Anna Maria. 2000. Die Gestalt der Lebewesen: Versuch einer Erklärung im Sinne der aristotelisch-scholastischen Philosophie. Würzburg: Königshausen und Neumann. ISBN 3-8260-1800-1.
  • Osawa, Syoso Osawa. 1995. Evolution of the Genetic Code. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-854781-5.
  • Thoms, Sven P. 2005. Ursprung des Lebens. Frankfurt: Fischer-Taschenbuch-Verlag. ISBN 3-596-16128-2.
  • Witzany, Günther Witzany. 1993. Natur der Sprache—Sprache der Natur: Sprachpragmatische Philosophie der Biologie. Würzburg: Königshausen & Neumann. ISBN 978-3-88479-827-0.
  • Zimmerman, Rudi. 2001. Die Datentransformation: Das Individuum als selbstkopierender Datenträger und das Zeitalter des Systems Mensch. Berolini: Verlag Philosophie des Dritten Jahrtausends. ISBN 3-8311-1902-3.

Nexus externi

Boletus polyporus cum hospite habet coniunctionem parasiticam.

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!