Quantum redactiones paginae "Iacobus Iustus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Imago ecclesiae orientalis Iacobi Iusti '''Iacobus Iustus''', in Novo Testamento "Iacobus frater Dom...'
(eadem)

Emendatio ex 22:12, 28 Septembris 2010

Imago ecclesiae orientalis Iacobi Iusti

Iacobus Iustus, in Novo Testamento "Iacobus frater Domini" (i.e. frater Iesu) appellatus, inter primores primae communitatis Hierosolymitanae fuit.

"Frater Domini"

Iacobus in Mc 6,3 et Mt 13,55 primus in serie quattuor "fratrum" Iesu nominatur, ex quo coniectari potest eum maiorem natum eorum fuisse. Diu disputatum est, num "fratres" "germanos" signficaret an "propinquos". Exegesis Catholica et ambiguitatem verbi Aramaici sive Graeci revocari solebat et illam Mariam, cuius in Mc 16,1 mentio fit quaeque a Maria, matre Iesu dinstinguenda est, cum filiis Iacobo et Iose (in Mc 15,40 nominatis) proposuit: Hos filios eius duos e "fratribus" (Mc 6,4) eorundem nominum esse, sive fratres ex noverca susceptos sive cognatos Iesu.

Maxima pars exegetarum hodie Iacobum germanum Iesu fuisse arbitrantur. Itaque "frater Domini" a Iacobo Parvo et a Iacobo Minore distinguendus esse videtur.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!