Quantum redactiones paginae "Numa Pompilius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m bot addit: als:Numa Pompilius
Linea 37: Linea 37:
[[hr:Numa Pompilije]]
[[hr:Numa Pompilije]]
[[hu:Numa Pompilius]]
[[hu:Numa Pompilius]]
[[hy:Նումա Պոմպիլիոս]]
[[id:Numa Pompilius]]
[[id:Numa Pompilius]]
[[it:Numa Pompilio]]
[[it:Numa Pompilio]]

Emendatio ex 15:10, 28 Septembris 2010

Numa Pompilius secundus fabulosus rex Romanus ab 715 a.C.n. usque ad 672 a.C.n. erat. Sabinus ex Curibus erat et uxor sua filia Titi Tatii, collega Sabina Romuli, erat. Ab Romanis post interregnum decem annorum, inter quos Roma ab quibusque ex Senatoribus ordine regnata est, electus est.

Plurima ex institutis religiosis Romanis ei adsignata sunt. Venerationem Termini, dei terminorum, et festum Fiderum instituit. Templum Iani aedificavit et fastos novavit. Flamines Iovis, Martis, et Quirini, Vestales virgines quae ignum sacrem custodiverunt, Salios qui scutum de caelo casum custodiverunt, et pontifices auguresque qui ribitus praesteterunt inauguravit. Artifices etiam in novem collegia divisit. Ab uxore Egeria nympha, quam ei obviam in luco eius ibat, inspiratus est.

Inter regnum tranquillum longumque Numae portae templi Iani clausae sunt. Numa mortuo, ab bellicoso Tullo Hostilio successus est.

Apud Livium duae arcae, inscriptiones Latine et Graece ferentes, ut fama est corpus Numae et libros suos continentes, ad pedem collis Ianiculi anno 181 a.C.n. inventae sunt. Vere altera vacua erat, altera quattuordecim libros de philosophia legeque continuit. Libri, qui ritus firmos labefactare dicti sunt, publice cremati sunt.

Vere instituta Romana Italica et antiquius quam Numa Romave sunt. Traditio Romana etiam fetiales Tullo Hostilio aut Anco Marcio adsginavit, et libri in arca contenti manifeste adulterini sunt.

Fontes

Formula:Link FA