Quantum redactiones paginae "Flavius Claudius Iulianus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m bot mutat: fi:Julianus
Linea 57: Linea 57:
[[eu:Juliano Apostata]]
[[eu:Juliano Apostata]]
[[fa:ژولیان]]
[[fa:ژولیان]]
[[fi:Julianus Apostata]]
[[fi:Julianus]]
[[fr:Julien (empereur romain)]]
[[fr:Julien (empereur romain)]]
[[fy:Julianus Apostata]]
[[fy:Julianus Apostata]]

Emendatio ex 20:15, 25 Septembris 2010

Solidus Iuliani.

Flavius Claudius Iulianus cognomine Apostata Augustus atque imperator Imperii Romani erat ab anno 361 usque ad annum 363.

Iulianus natus est anno 331, filius Iulii Constantii fratris Augusti Constantini cognominati. Mater Basilina erat, filia Iulii Iuliani praefecti praetorio imperatoris Licinii, quae anno post Iulianum natum mortua est.

Educatus est a Mardonio et ab Eusebio episcopo Nicomediano, deinde Constantinopolitano.

Constantius alter eius nominis imperator Iulianum Caesarem fecit anno 355.

Alamannis Francisque debellatis Galliaque pacata Iulianus Caesar, cum Februario 360 a militibus suis Lutetia in urbe Augustus declaratus Constantio Augusto fratri suo patrueli obviam profectus esset, eo denique in Cilicia mortuo duos tantum annos regnavit. Qui cum auctoritatem deorum veterum restituendam esse ratus, quae beneficia sacerdotibus Christi ex edicto Mediolanensi essent concessa, omnia sustulisset, a rerum scriptoribus Christianis Apostata cognominatus est. Quae cum ita essent, eruditissimus imperator, qui sapientiae Platonis tantam dedit operam, ut inter scriptores illius aetatis philosophosque maximos numeretur, cum apud doctiores in civitatibus Graecis homines et quidem cultores antiquae pietatis nobiles auctoritate floreret, milites populumque alienavit.

Postremo bello Persis illato cum gloriae Alexandri aemulus Ctesiphontem urbem Persarum frustra obsedisset, in proelio mortem obiit. Quam ob rem in extremis illud vicisti exclamavisse Galilaee traditur a Theodoreto rerum gestarum scriptore in historiae ecclesiasticae libro tertio capite vicesimo quinto.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Flavius Claudius Iulianus spectant.


Antecessores:
Flavius Arbitio et Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus
Consul
356
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto VIII
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IX et Flavius Claudius Iulianus Caesar II
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VIII et Flavius Claudius Iulianus Caesar
Consul
357
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto IX
Successores:
Censorius Datianus et Naeratius Cerealis
Antecessores:
Flavius Eusebius et Flavius Hypatius
Consul
360
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto X
Successores:
Flavius Taurus et Flavius Florentius
Antecessores:
Claudius Mamertinus et Flavius Nevitta
Consul
363
cum
Flavio Sallustio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iovianus Augustus et Flavius Varronianus
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus

Formula:Link FA