Quantum redactiones paginae "Gulielmus IV (rex Britanniarum)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
Linea 46: Linea 46:
[[bs:Vilim IV, kralj Ujedinjenog Kraljevstva]]
[[bs:Vilim IV, kralj Ujedinjenog Kraljevstva]]
[[ca:Guillem IV del Regne Unit]]
[[ca:Guillem IV del Regne Unit]]
[[cs:Vilém IV. Anglický]]
[[cs:Vilém IV. Britský]]
[[cy:William IV, brenin y Deyrnas Unedig]]
[[cy:William IV, brenin y Deyrnas Unedig]]
[[da:Vilhelm 4. af Storbritannien]]
[[da:Vilhelm 4. af Storbritannien]]

Emendatio ex 19:13, 24 Septembris 2010

Gulielmus IV Henricus (21 Augusti 1765-20 Iunii 1837) ab anno 1830 Britanniae, Hiberniae et Hanoveriae rex erat.

Vita

Gulielmi IV monumentum, Goettingae in Hanoveriae regno sitae

Gulielmus IV Henricus filius tertius erat Georgii III Britanniae et Hiberniaeque regis Hanoveriaeque electoris atque uxoris eius Sophiae Carolae de Strelicia nova erat.

Nominatus est etiam nauta-rex (Anglice Sailor-King), quod iam 1778 nauta intraverat Britanniae classem. Legatus 1785 centurio classiariusque 1786 promotus est, et in Indias Occidentales missus. Anno 1789 Dux Clarentiae creatus est, quo modo in Camera Parium intravit; proximo anno classem reliquit, quamquam anno 1827 Imperator Classis creatus est, cuius officii terrestrialis gratia auctoritatem navium sumpsit.

Fratre eius Frederico, Duce Eboraci, filius secundus Georgii III, anno 1827 mortuo, anno 1830 Georgius IV, filius primus Georgii illius, quoque obiit et Gulielmus rex fiebat.

Notus hodie praecipue est propter reformatum Parlamentum Britanniarum dum regnabat et illo favente. Census vicorum a quibus socii camerae inferioris senatui illius electi sunt numquam habitus erat saecula nonnulla, et vici nonnullae 'putrentes' nominati sunt quod paene nemo erat pro quo socius eius diceret. Minister primus regis, Carolus Grey, Comitus Grey, in animo habebat censum habere; sed camera superior Parlamenti, Camera Parium, semper vetebat. Comito Grey hortato, Guilelmus rex minatus est ut Pares multos crearet; propter quod pares regressi sunt et accesserunt. Camera reformata est.

Gulielmus ultimus rex Britannicus erat qui conatus est ministrem nominare sine approbatione Camerae Communium; Robertum Peel, equitem, et Arthurum Wellesley, Ducem Wellingtoniae anno 1834 ministres fecit. Sed Cameram illam tempus longum ducere non possunt, et regi ministribusque autem iam 1835 fuit concedendum et sic Gulielmus Lamb, Vicecomitus Melburnae minister primus factus est.

Gulielmi uxor erat Alida de Mainingia ei pariens duas filias mox autem morientes:

Plebi notum erat Gulielmi amatam esse multos per annos actricem Hibernicam Dorotheam Jordan, quacum decem infantes genuit Gulielmus. Filius natu maximus ex illis infantibus 1831 comes Momoniae provinicae factus est.

Gulielmus IV rex, qui numquam quidem prospectum magnum habuerat throni, rex setius regalis erat et habitum ex parte vulgarem tempore suo nauta adeptum, e. g. spuendum publicum, etiam rex tenebat. Annis, quo adolescentior fuerat nauta, Gulielmum maxime vinosum fuisse atque gravissime verberavisse paucaque quidem lustra vastavisse traditur. Celeriter plenus furiae erat, illiberalis, vulgaribus verbis utebatur. Abnutabat et differentiam inter se et populum et luxuriam aut etiam epidicticum, sed artes pulchras quoque putabat supervacaneas.

Iam homines sui temporis videbant eum regem brevis temporis transgressionis spectatoresque coronationis animadverterunt eius motum esse cacadiorem? et flectum.

Post Gulielmi IV Henrici mortem neptis sua Victoria, unica filia fratris natu proximi Eduardi, ducis Cantiae, Britanniae et Hiberniae regina facta est et, quod Hanoveriae regni haeredem mulier non poterat esse, Gulielmi frater Ernestius Augustus Hanoveriae rex. Sic finita est unitas 123 annorum regum Britanniae et Hanoveriae.

Antecessor:
Georgius IV
Rex Britanniarum Successor:
Victoria

Formula:Link FA