Quantum redactiones paginae "Flavia Maximiana Theodora" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9: Linea 9:


==Notae==
==Notae==
<references />
<div class="references-small"><references /></div>


{{DEFAULTSORT:Theodora, Flavia Maximiana}}
{{DEFAULTSORT:Theodora, Flavia Maximiana}}

Emendatio ex 20:41, 23 Septembris 2010

Nummus Theodorae

Flavia Maximiana Theodora (nata saeculo 3, mortua saeculo 4) imperatrix Romana fuit.

Origo

Pater eius Afranius Hannibalianus, mater Eutropia erat, quae postea uxor Maximiani fuit. Alii autem putant, eam filiam et Maximiani fuisse[1].

Familia et vita

Non serius quam anno 293 secunda uxor Constantii facta est, cum hic Caesar occidentis nominatus esset. Constantius ex ea sex liberos habuit: Hannibalianum, Dalmatium, Flavium Iulium Constantium, Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam. Filii et pars nepotum anno 337 necati sunt, postquam Constanino I mortuo filii Constantii I de principatu certavissent[2]. Nihil de fato eius novimus, postquam Constantinus Augustus factus est.

Notae

  1. Timothy D. Barnes, The New Empire of Diocletian and Constantine, Cambridge/Massachusetts – Londinii 1982, p. 33-34
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 319