Quantum redactiones paginae "Theologia" differant
No edit summary |
m bot mutat: qu:Dyusmanta yachay |
||
Linea 78: | Linea 78: | ||
[[pl:Teologia]] |
[[pl:Teologia]] |
||
[[pt:Teologia]] |
[[pt:Teologia]] |
||
[[qu: |
[[qu:Dyusmanta yachay]] |
||
[[ro:Teologie]] |
[[ro:Teologie]] |
||
[[ru:Богословие]] |
[[ru:Богословие]] |
Emendatio ex 02:03, 21 Septembris 2010
Theologia, a verbo Graeco θεολογία (θεός deus + λόγος verbum, dictum), est scientia rerum divinarum. Plurimae religiones theologiam habent, sed non omnes, cum tractare rationabiliter de Deo non sit omnium religionum. Etenim complures aliter in experientia vel doctrina sine usu rationis fundamentum habent. Vocabulum theologia, tamen, generaliter significat theologiam Christianorum vel forsitan Iudaeorum, quia hae religiones systematice tractant de rebus divinis, ex hereditate philosophorum Graecorum. Verumtamen, philosophia dicitur "ancilla theologiae", praesertim a tempore theologorum scholasticorum.
Theologia praesumit capacitatem humanam rationabiliter res divinas pendendi, et fundamenta sumit ab experientiis humanis et a revelatione divina.
Aliqui putant etiam theologiam scientiam modernam religionis esse, quamquam theologia Christiana non includit scientiam modernam ut religionem, cum atheistica sit, sed secundum aliquos scientia moderna sui iure religio est, quia communitas fidei fit.
Theologia naturalis seu theodicea est pars philosophiae.
Vide etiam
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |