Quantum redactiones paginae "Media" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: be-x-old:Мідыя
Nexum ad Media (satrapia) addidi
Linea 11: Linea 11:
Anno fere [[550 a.C.n.]], [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyrus II]], rex regionis [[Persae|Persicae]] [[Ansan|Anšān]], quae tunc erat Medis subiecta, contra [[Astyages|Astyagem]], Medorum regem, rebellavit, quem bello superavit et cepit. Sic Cyrus Imperii Medorum finem fecit et novum [[Imperium Persarum]] instituit.
Anno fere [[550 a.C.n.]], [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyrus II]], rex regionis [[Persae|Persicae]] [[Ansan|Anšān]], quae tunc erat Medis subiecta, contra [[Astyages|Astyagem]], Medorum regem, rebellavit, quem bello superavit et cepit. Sic Cyrus Imperii Medorum finem fecit et novum [[Imperium Persarum]] instituit.


Media in [[satrapia]]m Imperii Persarum redacta magnum tamen valere perrexit. Ita [[Ecbatana]], Mediae metropolis, una e sedibus [[Achaemenidae|regum Persarum]] facta est, et Medi iuxta Persas robur fuit imperii, quorum multi [[satrapes|satrapae]], duces belli, consiliarii fungebantur, ita ut [[Rerum gestarum scriptor|scriptores historici]] Graeci Persas saepe 'Medos' vocarent.
Media in [[satrapia]]m Imperii Persarum redacta magnum tamen valere perrexit (qua de re vide etiam [[Media (satrapia)]]). Ita [[Ecbatana]], Mediae metropolis, una e sedibus [[Achaemenidae|regum Persarum]] facta est, et Medi iuxta Persas robur fuit imperii, quorum multi [[satrapes|satrapae]], duces belli, consiliarii fungebantur, ita ut [[Rerum gestarum scriptor|scriptores historici]] Graeci Persas saepe 'Medos' vocarent.


Anno [[331 a.C.n.]], [[Darius III (rex Persarum)|Dario III]], ultimo [[Achaemenidae|Persarum rege]], ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] bello superato et postea a suis interfecto, [[Atropates]], Mediae satrapes, se suamque provinciam Alexandro dedidit. Quam primum ille alii regendam concessit, deinde tamen Atropati restituit.
Anno [[331 a.C.n.]], [[Darius III (rex Persarum)|Dario III]], ultimo [[Achaemenidae|Persarum rege]], ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] bello superato et postea a suis interfecto, [[Atropates]], Mediae satrapes, se suamque provinciam Alexandro dedidit. Quam primum ille alii regendam concessit, deinde tamen Atropati restituit.

Emendatio ex 11:05, 29 Augusti 2010

Vide etiam paginam discretivam: Media (discretiva)

Tabula situm Mediae indicans
Tabula Imperium Medorum amplissimum indicans

Mēdia (-ae, f.) (Graece: Μηδία; lingua Persica antiqua: Māda) fuit antiqua Asiae meridionalis regio, in caurina hodiernae civitatis Iraniae parte sita. Nomen cepit a gente Iranica Medorum, qui ibi extrema parte millennii alterius a.C.n. consederant. Caput Mediae fuit urbs Ecbatana; aliae regionis urbes magni momenti fuerunt Aspadana et Rhagae.

Medorum nationem prima parte saeculi septimi a.C.n. a rege Deioce e variis tribubus in unum conciliatam esse Herodotus memorat. Assyriorum imperio, cui subiecti erant, anno 612 a.C.n. everso, Medi Cyaxare rege suum ipsorum imperium condiderunt, quod amplissimum se ab Halye flumine occidentem versus ad usque Paropamisi montes orientem versus extendit.

Anno fere 550 a.C.n., Cyrus II, rex regionis Persicae Anšān, quae tunc erat Medis subiecta, contra Astyagem, Medorum regem, rebellavit, quem bello superavit et cepit. Sic Cyrus Imperii Medorum finem fecit et novum Imperium Persarum instituit.

Media in satrapiam Imperii Persarum redacta magnum tamen valere perrexit (qua de re vide etiam Media (satrapia)). Ita Ecbatana, Mediae metropolis, una e sedibus regum Persarum facta est, et Medi iuxta Persas robur fuit imperii, quorum multi satrapae, duces belli, consiliarii fungebantur, ita ut scriptores historici Graeci Persas saepe 'Medos' vocarent.

Anno 331 a.C.n., Dario III, ultimo Persarum rege, ab Alexandro Magno bello superato et postea a suis interfecto, Atropates, Mediae satrapes, se suamque provinciam Alexandro dedidit. Quam primum ille alii regendam concessit, deinde tamen Atropati restituit.

Alexandro anno 323 a.C.n. vita defuncto, eius sodales regni inter se partiendi causa Mediam in duas partes diviserunt, quarum maior Pithoni Macedoni concessa est; minor ad caurum versa Atropati relicta est. Haec, dehinc a nomine regis Media Atropatene vel simpliciter Atropatene vocata, mox regnum liberum factum est; illa, Media Maior, Media Magna vel simpliciter Media appellata, Pithone interfecto, tandem in satrapiam imperii Seleucidarum redacta est.

Nexus externi