Quantum redactiones paginae "Religio Islamica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m bot mutat: ang:Alladōm/ȝƿ
EmausBot (disputatio | conlationes)
m bot mutat: ang:Alladōm
Linea 44: Linea 44:
[[am:እስልምና]]
[[am:እስልምና]]
[[an:Islam]]
[[an:Islam]]
[[ang:Alladōm/ȝƿ]]
[[ang:Alladōm]]
[[ar:إسلام]]
[[ar:إسلام]]
[[arc:ܐܣܠܐܡ]]
[[arc:ܐܣܠܐܡ]]

Emendatio ex 05:57, 29 Augusti 2010

Fasciculus:Masjid Al Haram. Mecca, Saudi Arabia.jpg
Sacer Musulmanorum locus Meccae

Religio Islamica est congregatio illorum qui credunt Machometum esse prophetam ultimum a Deo missum. Generaliter, Musulmani credunt Deum esse unum, super homines exaltatum. Vox Islam significat 'submissio' (erga Deum). Principalis religionis liber sacer est Alcoranus.

Deus saepe ab Musulmanis appellatur Allāh, qui origine fuit forma brevis pro al 'ilāh 'ille deus', quod Arabicum al- est articulum definitivum sicut Graecum ho vel Anglicum the.

Quinque religionis columnae

In religione Islamica, quinque sunt elementa quae "columnae religionis" vocantur:

  • fidei professio, hisce verbis expressa: "Testor nullum esse deum nisi Deum Machometumque prophetam eius esse" (Arabice haec locutio Sahada appellatur).
  • preces (quinquiens quotidie)
  • eleemosyna
  • ieiunium in mense Ramadanis
  • peregrinatio ad Meccam

Sectae

Dividuntur in nonnullas factiones Musulmani, inter quas Sunnitae Siitaeque. Siitae credunt auctoritatem, propheta defuncto, recte in Ali generum Machometi transmissam esse, absque illo in familiam eius. Sunnitae contra credunt illam auctoritatem per electionem transmissam esse, itaque Omari successoribusque eius. Invenies et Sunnitas et Siitas per mundum Islamicum dispositos; praeponderunt tamen Siitae in Persia, Mesopotamia Libanoque, Sunnitae alibi.

Est etiam tertia factio, kharigitorum appellata, quae olim partem magnam Africae septentrionalis occupabat, hodie tantum in Oman et in tribus parvis regionibus Africae Septentrionalis fideles complures habet.

Loci sacri

Religio Islamica varios locos quasi sacros habet. Principalis est Mecca, ubi sanctuarium nomine Caba (Arabice: Ka`ba) ponitur et quo Musulmani peregrinationem (hajj) faciunt; hi peregrinatores nomine hajji honorantur. Etiam Medina (urbs prophetae) et Hierosolyma sacrae vocantur.

Hegira (Arabice: hijra) fuit fuga Machometi discipulorumque suorum a Mecca ad Iathrib, quod oppidum postea nominatur Madinat an Nabi 'Oppidum Prophetae', vel breviter 'Medina'.

Vide etiam

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA