Quantum redactiones paginae "Calais et Zetes" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4: Linea 4:
Rem praeclaram in [[Thracia]] gesserunt apud regem [[Phineus|Phineum]], de qua re nobis diverse traditum est : altera traditio antiquior et mirabilior, altera ad veri similitudinem ac rationem redacta<ref>Fortasse ut argumentum fabulae theatralis fieret.</ref> :

*Cum ad [[Thracia]]e litus adpulerunt [[Argonautae]] regem Phineum ab [[Harpyiae|Harpyis]] vexatum invenerunt, quae cibum sive eripiebant ei sive polluebant. Boreadae miserum maritum sororis Cleopatrae supplicio liberaverunt, dum stricto gladio Harpyias usque ad insulas Strophadas persequuntur nec tamen eas necant quod promiserunt se non iam Phineum vexaturos. Praterea sive [[Iris]] sive [[Typhon]] eos monuit displicere deis mortem earum<ref>Sic [[Apollonius Rhodius]], [[Valerius Flaccus]], [[Hyginus]], [[Ovidius]].</ref>.

*Secundum alios Phineus Cleopatram repudiarat ac novam uxorem Idaeam duxerat quae privignos de vi accusavit. Itaque postquam e nave exierunt, [[Argonautae]] in duos iuvenes catenatos verberatosque ad supplicium ductos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilium orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, postquam filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et [[Thracia|Thraces]] ventum est, in quo proelio [[Hercules]]<ref>Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!</ref> cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt.

== Fontes. ==
== Fontes. ==
*[[Apollodori bibliotheca]] I,9,21 et III,15,3. (Hi duo loci traditiones omnino diversas sequuntur).
*[[Apollodori bibliotheca]] I,9,21 et III,15,3. (Hi duo loci traditiones omnino diversas sequuntur).

Emendatio ex 13:07, 6 Augusti 2010

Phineus et Boreades (Calais et Zetes) ad mensam victu onustam Harpyiarum adventum exspectant. Crater Atticus rubeis figuris. Museum Lupariense.

In mythologia Graeca Calais et Zetes erant filii gemelli Boreae et Orithyiae, filiae regis Atheniensis Erechtei. Saepe Boreadae appellabantur. Alas in capite et in pedibus gerebant : ita velocissime per aerem volabant, ut venti. Secundum Ovidium pueri sine alis fuerunt : postquam vero barba eis crevit, tum alas velut aves in humeris habuerunt. Numquam recedebant a fratre ac semper una erant. Cum Argonautis in Colchidem navigarunt ad vellus aureum repetendum.

Rem praeclaram in Thracia gesserunt apud regem Phineum, de qua re nobis diverse traditum est : altera traditio antiquior et mirabilior, altera ad veri similitudinem ac rationem redacta[1] :

  • Cum ad Thraciae litus adpulerunt Argonautae regem Phineum ab Harpyis vexatum invenerunt, quae cibum sive eripiebant ei sive polluebant. Boreadae miserum maritum sororis Cleopatrae supplicio liberaverunt, dum stricto gladio Harpyias usque ad insulas Strophadas persequuntur nec tamen eas necant quod promiserunt se non iam Phineum vexaturos. Praterea sive Iris sive Typhon eos monuit displicere deis mortem earum[2].
  • Secundum alios Phineus Cleopatram repudiarat ac novam uxorem Idaeam duxerat quae privignos de vi accusavit. Itaque postquam e nave exierunt, Argonautae in duos iuvenes catenatos verberatosque ad supplicium ductos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilium orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, postquam filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et Thraces ventum est, in quo proelio Hercules[3] cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt.

Fontes.

Notae

  1. Fortasse ut argumentum fabulae theatralis fieret.
  2. Sic Apollonius Rhodius, Valerius Flaccus, Hyginus, Ovidius.
  3. Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!