Quantum redactiones paginae "Wolfgangus Amadeus Mozart" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m
Linea 171: Linea 171:
[[tl:Wolfgang Amadeus Mozart]]
[[tl:Wolfgang Amadeus Mozart]]
[[tr:Wolfgang Amadeus Mozart]]
[[tr:Wolfgang Amadeus Mozart]]
[[tt:Вольфганг Амадей Моцарт]]
[[uk:Вольфґанґ Амадей Моцарт]]
[[uk:Вольфґанґ Амадей Моцарт]]
[[ur:وولف گینگ موزارٹ]]
[[ur:وولف گینگ موزارٹ]]

Emendatio ex 13:03, 12 Iulii 2010

Formula:Data hominis

Wolfgangus Amadeus Mozart (nomine puerile: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit compositor Austriacus.

Vita

Mozart baptizatus est compluribus praenominibus, quorum duobus ultimis tantum uti solebat nempe Wolfgangus Theophilus. Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vulgaris Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine Amadeus (quasi 'ama Deum'), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro esse Wolfgangum Theophilum Mozart, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti.

Actus baptismatis Mozarti
[Januarius] 28. med[ia hora] 11. merid[iana] baptizatus est : natus pridie h[ora] 8. vesp[ertina]
Joannes Chrysost[omus] Wolfgangus Theophilus fil[ius] leg[itimus]
Nob[ilis] D[ominus] Leopoldus Mozart Aulæ Musicus, et Maria Anna Pertlin giuges
Nob[ilis] D[ominus] Joannes Theophilus Pergmaÿr Senator et Mercator civicus p[ro] t[empore] sponsus
Idem Leopoldus Lamprecht Capellanus Civicus

Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozart et Annae Mariae Pertl filius. Etiam soror Maria Anna Walburga Ignatia (vulgo: Nannerl) psaltes clavilis fuit.

Die 4 Augusti 1782, Mozart Costantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, in uxorem duxit.

Opera selecta

  • Ave verum corpus
  • Requiem
  • Idomeneus, rex Cretae
  • Tibia magica (Italiane: Il flauto magico; Theodisce: Die Zauberflöte)
  • Mithridates, rex Ponti
  • Sic faciunt omnes feminae (Italice: Così fan tutte)
  • Nuptiae Figari (Italiane: Le nozze di Figaro)
  • Dominus Ioannes (Italiane: Don Giovanni)
  • Hortulana Falsa (Italiane: La Finta Giardiniera)

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Amadeum Mozart spectant.
Wolfgangus Mozart
Wolfgangus Mozart

Apollo et Hyacinthus K 38 · La finta semplice K 51 (46a) · Bastien und Bastienne K 50 (46b) · Mitridate, re di Ponto K 87 (74a) ·Ascanio in Alba K 111 · Il sogno di Scipione K 126 ·Lucio Silla K 135 ·La finta giardiniera K 196 ·Il re pastore K 208 ·Zaide K 344 (336b) ·Idomeneo K 366 ·Il ratto dal serraglio K 384 · L'oca del Cairo K 422 · Lo sposo deluso K 430 (424a) · Der Schauspieldirektor K 486 ·Le Nozze di Figaro K 492 · Don Giovanni K 527 · Così fan tutte K 588 · Il flauto magico K 620 ·La clemenza di Tito K 621

?

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA