Jump to content

Quantum redactiones paginae "Gualterus Simons" differant

m
bot addit: yo:Walter Simons; mutationes minores
m (bot addit: yo:Walter Simons; mutationes minores)
'''Gualterus''' (Theod. ''Walter'') '''Simons''' (natus [[24 Septembris]] [[1861]] oppido [[Wuppertal]], mortuus [[14 Iulii]] [[1937]] eodem loco) vir publicus [[Germania]]e nullius factionis fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Postquam maturitatem adeptus est, Simons [[Argentoratum|Argentorati]], [[Lipsia]]e atque [[Bonna]]e historiae philosophiae, iurisprudentiae, oeconomiae studebat. Anno [[1882]] primam probationem accepit atque referendarius iustitiae factus est. Anno [[1892]] oppido ''Velbert'' (Rhenania) iudex nominatus est. Ab anno [[1905]] in magistratu imperii iustitiae, ab anno [[1911]] in Imperii Rerum Exterarum laboravit. Mense Octobris [[1918]] praeses cancellariae imperii factus est. Deinde inter legatos Germaniae, erat, qui de [[Foedus Versaliis sancitum (1919)|Foedus Versaliorum]] agerent. Propter condiciones acerrimas ab hoc officio se recessit. [[25 Iunii]] [[1920]] - [[4 Maii]] [[1921]] [[Administer Imperii Rerum Exterarum (Germania)|Administer Imperii Rerum Exterarum]] in consilio ministrorum [[Constantinus Fehrenbach|Fehrenbach]] fuit. Annis [[1922]] - [[1929]] praeses summi iudicii Germaniae (Theod: ''Reichsgericht'') Lipsiae erat. Itaque, postquam praeses rei publicae [[Fridericus Ebert]] mortuus est, [[11 Martii]] - [[12 Maii]] praeses [[Res Publica Vimariana|Rei Publicae Vimarianae]] pro tempore erat. Anno [[1929]] a iudicio summo se recessit et Lipsiae professor iuris inter gentes factus est.
 
 
{{DEFAULTSORT:Simons, Walter}}
 
[[Categoria:Nati 1861]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Argentoratensis]]
[[pt:Walter Simons]]
[[simple:Walter Simons]]
[[yo:Walter Simons]]
85 900

recensiones