Quantum redactiones paginae "Vulpes lagopus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Mattie (disputatio | conlationes)
No edit summary
Mattie (disputatio | conlationes)
mNo edit summary
Linea 55: Linea 55:


[[Categoria:Vulpes]]
[[Categoria:Vulpes]]
[[Categoria:Taxa Linnaeus]]
[[Categoria:Taxa 1758]]


[[az:Qütb tülküsü]]
[[az:Qütb tülküsü]]

Emendatio ex 21:01, 26 Iunii 2010

Alopex lagopus

Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
Genus : Vulpes 
Species : Vulpes lagopus 
Vulpes lagopus 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status

Vulpes lagopus (ex Alopex lagopus) est vulpis species indigena regionis Articae et hemisphaeri borealis. Haec vulpes solae generis Vulpum sunt communes in arborea tundra biomea.

Proprietates

Vulpes lagopus est inter 50 et 75 centimetra longa sine cauda computanda, quae ipsa est ab 20 ad 40 centimetra longa. Aestate pellis est badia; hieme inalbat densetque. Aures huius vulpis sunt parvae rotundaeque, ne calor corporalis de eis exfugiat. Pedes sunt adusque pelle adoperti ad adusta vitanda.

Pellis vulpis viventis regionibus caldioribus est, potius quam alba, cana vel caesia. Haec actio tamen adficit tantum 1% Vulpum lagoporum.

Habitatio

Vulpis lagopi comprensio

Vulpes lagopus regiones polares habitat, super circulo arctico et praecipue prope litora, in Canada, Groenlandia, Russia, Islandia et aquilonia Scandinavia. Arboribus septentrione manet. Plerasque insulas arcticas habitat, sed non totas insulas Alascae. Sero undevicenso saeculo, Vulpes lagopus diligentiis pellis in nonnullas insulas qua non vivebat Insularum Aleutiarum intromissa est.

Haec vulpes in glacie usque ad Polum septentrionalem adspecta est.

Fossilia testificata sunt comprensionem Vulpis lagopi maior olim fuisse quam est hodie. Vixit adeo in austris Europaeis, sicut in Francia, Germania, Britanniarum Regnum, Polonia et Helvetia.

Habitus

Vulpes lagopus hominesque

Quamquam aucupata pro pelle sua est, Vulpes lagopus paucum metum ob homines praebet. Nonnullae vulpes, enim, visae sunt castris accedendis ad cadavera phocarum auferenda.

Procreatio

Hora admissionis inter Martium Aprilemque tendit. Post gravitatem diebus 51-57, crescunt circa 11 vulpeculae. Puerperium in caverna sicca et sine nive conficitur. Quinque aut sex hebdomades familia in caverna deinde habet, mas custodiens venansque. Vulpeculae, caecae et 55 grammata pondo, non exibint de caverna ante tres hebdomades.

Subspecies

Subspecies Vulpis lagopi sunt quattuor:

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulpes lagopus spectant (1, 2).