Quantum redactiones paginae "Fontes Coloratenses" differant

E Vicipaedia
mNo edit summary
m movit Fons Coloratensis ad Fontes Coloratenses: vide disp. et formulam {{MaximaeUrbesAmericanae}}
(eadem)

Emendatio ex 02:16, 24 Maii 2010

Fons Coloratensis

Fons Coloratensis (Anglice Colorado Springs) est urbs in Colorato, in Civitatibus Foederatis Americae. Post Denverium, Fons Coloratensis secunda est ad numerum incolarum habendum, scilicet anno 2007 609.096.[1] Urbs prope montem illum notissimum Picum atque prope Montes Saxosos australes.

Hic Universitas Colorati apud Fontem Coloratensem condita, dua quoque castra exercitus nationalis sita sunt.

Historia

Dux Gulielmus Palmer.

Fons Coloratensis anno 1871 Duce Gulielmo Palmer, qui hic ad devorticulum quondam bonum condendum venerat, condita est. Haec urbs mox "Londinium Parvum" ob multitudinem peregrinatorum Anglicorum hic venientes appellatum est. Vicini Mons Picus et ille 'Hortus Deorum' multissimis maxime placuerunt.

Post annos duos, deversorium nomine Antlers conditum est, quo loco multi peragrinatores atque quidam homines ad salutem meliorem facendam spectantes, ob hanc tempestatem bonam aridamque, migraverunt. Postea, hic ferrivia condita est itaque Fontis Coloratensis fama valde crevit.

Nexus Externi

Notae