Quantum redactiones paginae "Rodericus Didaci" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 16: Linea 16:
Adhuc [[heros]] celebratur, praesertim in [[Hispania]], et multae [[fabula]]e de eo narrantur. Sunt etiam complures [[pellicula]]e.
Adhuc [[heros]] celebratur, praesertim in [[Hispania]], et multae [[fabula]]e de eo narrantur. Sunt etiam complures [[pellicula]]e.


Sua [[historia]] apud duos fontes praecipuos Latine narratur: ''[[Historia Roderici|Historiam Roderici]]'' (sive ''Gesta Roderici Campidoctoris'') atque [[Carmen Campidoctoris]] ([[strophe|strophis]] [[versus Sapphicus|sapphicis]] scriptum). Suae res gestae in ''Poema del mio Cid'' [[Hispanice]] scriptae sunt, magno litterarum Hispanicarum opere.
Sua [[historia]] apud duos fontes praecipuos Latine narratur: ''[[Historia Roderici|Historiam Roderici]]'' (sive ''Res gestas Roderici Campidoctoris'') atque ''[[Carmen Campidoctoris]],'' [[strophe|strophis]] [[versus Sapphicus|sapphicis]] scriptum. Suae res gestae in ''Poemate del mio Cid'' [[Hispanice]]<!--prisca? Vide commentarium de Hispanica prisca--> scriptae sunt, magno litterarum Hispanicarum opere.


==Nexus externi==
==Nexus externi==

Emendatio ex 11:56, 22 Maii 2010

Monumentum Roderico Campidocto dicatum in urbe Hispanica Burgos
Roderici scriptum

Rodericus Didaci filius, nomine ab ipso Ruderico scripto, Campidoctor vocatus (Hispanice: Rodrigo Díaz de Vivar, El Cid Campeador; natus Vivarii in Castella circa annum 1045, mortuus Valentiae die 10 Iulii 1099), Didaci Laini filius, fuit miles equesque Castellanus, nunc heros Hispaniae habitus.

Eques Sanctii II

Vir nobilis fuit, amicissimus Sanctii Regis II Castellae, strenuus eques Christianus, invictus bellator Castellanus. Mauri Musulmanes eum Sidi (id est 'dominus' in lingua Arabica Hispanica) appellabant; Christiani, El Campeador (hoc est 'campidoctor'). Sanctio rege contra fratres pugnante, apud Vulpeculariam regnum Legionense vicit ex Alphonso fratre Sanctii.

Cum esset bellator peritissimus, Sanctio mortuo prope Semore, spretus est ab Alphonso VI novo rege, bis in exsilium coactus.

In exsilium eiectus

Exsul factus est mercenarius, semper Castellae fidelis; numquam bellum in Alphonsum intulit. Ipse et Caesaraugustae rex adversus alios Mauros Christianosque bellabant. Saepe contra comitem Barcinonae proelio concertabat.

Urbe Valentia capta, se ducem et dominum creavit.

Heros Hispanus

Adhuc heros celebratur, praesertim in Hispania, et multae fabulae de eo narrantur. Sunt etiam complures pelliculae.

Sua historia apud duos fontes praecipuos Latine narratur: Historiam Roderici (sive Res gestas Roderici Campidoctoris) atque Carmen Campidoctoris, strophis sapphicis scriptum. Suae res gestae in Poemate del mio Cid Hispanice scriptae sunt, magno litterarum Hispanicarum opere.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rodericum Didaci spectant.