Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
minora
mNo edit summary
Linea 17: Linea 17:
* [[Sophie's Choice]]
* [[Sophie's Choice]]


== Notae ==<div class="references-small"><references /></div>
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>


== Nexus externi ==
== Nexus externi ==

Emendatio ex 11:35, 16 Maii 2010

Ausvicianorum castrorum carceralium porta, qua ad recentiorem castrorum partem aditus est. Quae pars campus betularum vel Germanice Birkenau appellata est.
In titulis supra portis nonnullorum castrorum haec verba per ironiam inscripta erant: Arbeit macht frei. Quae Latine ad verbum sic convertenda sunt: labor facit liberum quasi labor liberabit. Hac in imagine porta videri potest, qua in vetustiorem partem carceralium Ausvicianorum intras. Hoc imaginis aedificium pars carceralium fuit quae iam aetate Francisci Iosephi eius nominis primi aedificata erant.
In castris ad Vimarium positis nomine Fagorum Silva vulgo Buchenwald titulus fuit Jedem das Seine, quo redditur Germanice Latinum illud suum cuique.

Castra carceralia[1] sunt castra ad captivos concludendos, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.

Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae saeculo 19 semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore belli per totum orbem terrarum gesti alterius a Germanis per Europam disponerentur, ut cum Zigani tum Iudaei illuc coacti labore debilitarentur et catervatim extinguerentur. Quorum omnium notissima illa carceralia Ausviciana sunt, in quibus ad decies centena milia hominum esse necatos veri simile est.

Carceralibus similia castra Russice breviter GULAG appellata Iosepho Stalin auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis saeculi 20 decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.

Nomen "castrorum concentratoriorum" primo in usu erat apud Anglos qui in bello Burico captivos et cives Buricos ibi collocaverunt.

Pelliculae

Notae

  1. Cf. Blasius Amata Lexicon Recentioris Latinitatis: campo di concentramento = "Campus captivis custodiendis"

Nexus externi