Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 5: Linea 5:


== Primus triumviratus ==
== Primus triumviratus ==
Societas [[Gaius Iulius Caesar|Gaii Iulii Caesaris]], [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompeii Magni]], et [[Marcus Licinius Crassus|Marci Licinii Crassi]] anno [[60 a.C.n.]] inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" ([[Suetonius]]), "primum triumviratum" appellationem a modernis eruditis accepit, quamquam numquam a Romanis sic nominata : privata enim societas erat, matrimonio quoque firmata, dum [[Pompeius]] filiam [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]], [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]]m, uxorem ducit. Nec ulla lex potestatem illorum "triumvirum" sanxit.
Societas [[Gaius Iulius Caesar|Gaii Iulii Caesaris]], [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompeii Magni]], et [[Marcus Licinius Crassus|Marci Licinii Crassi]] anno [[60 a.C.n.]] inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" ([[Suetonius]]), "primum triumviratum" appellationem a modernis eruditis accepit, quamquam numquam a Romanis sic nominata : privata enim societas erat, matrimonio quoque firmata, dum [[Pompeius]] filiam [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]], [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]]m, uxorem ducit. Nec ulla lex potestatem illorum "triumvirum" umquam sanxit.
[[Fasciculus:RSC 0022.jpg|thumb|Gaius Iulius Caesar in denario anno [[44 a.C.n.]] percusso.]]
[[Fasciculus:RSC 0022.jpg|thumb|Gaius Iulius Caesar in denario anno [[44 a.C.n.]] percusso.]]
Atque ita spreto iure legum per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno [[59 a.C.n.]] Caesar [[consul]] fuit atque continuo post consulatum [[proconsul]] [[Gallia|Galliarum]] et [[Illyricum|Illyrici]]. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae fuit cum maximo imperio in omnibus provinciis. Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno [[55 a.C.n.]] Pompeius et Crassus secundum consulatum simul gesserunt ac postea provincias in quiquennium adepti sunt, [[Hispania Tarraconensis|Hispanias]] Pompeius, [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] Crassus. Item proconsulatus Caesaris in [[Gallia]] per quinquennium prorogatus est.
Atque ita spreto iure legum per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno [[59 a.C.n.]] Caesar [[consul]] fuit atque continuo post consulatum [[proconsul]] [[Gallia|Galliarum]] et [[Illyricum|Illyrici]]. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae fuit cum maximo imperio in omnibus provinciis. Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno [[55 a.C.n.]] Pompeius et Crassus secundum consulatum simul gesserunt ac postea provincias in quiquennium adepti sunt, [[Hispania Tarraconensis|Hispanias]] Pompeius, [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] Crassus. Item proconsulatus Caesaris in [[Gallia]] per quinquennium prorogatus est.

Emendatio ex 08:53, 11 Maii 2010

Effigies Pompei Magni in denario a filio Sexto post mortem percusso circa annum 40 a.C.n.

Triumviratus est foedus trium virorum ad augendas vires suas tempore rei publicae Romanae ante principatum. Fuerunt duo triumviratus praeclari ducum Romanorum.

Primus triumviratus

Societas Gaii Iulii Caesaris, Gnaei Pompeii Magni, et Marci Licinii Crassi anno 60 a.C.n. inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" (Suetonius), "primum triumviratum" appellationem a modernis eruditis accepit, quamquam numquam a Romanis sic nominata : privata enim societas erat, matrimonio quoque firmata, dum Pompeius filiam Caesaris, Iuliam, uxorem ducit. Nec ulla lex potestatem illorum "triumvirum" umquam sanxit.

Gaius Iulius Caesar in denario anno 44 a.C.n. percusso.

Atque ita spreto iure legum per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno 59 a.C.n. Caesar consul fuit atque continuo post consulatum proconsul Galliarum et Illyrici. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae fuit cum maximo imperio in omnibus provinciis. Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno 55 a.C.n. Pompeius et Crassus secundum consulatum simul gesserunt ac postea provincias in quiquennium adepti sunt, Hispanias Pompeius, Syriam Crassus. Item proconsulatus Caesaris in Gallia per quinquennium prorogatus est.

Tandem rota fortunae vertitur : anno 54 a.C.n. Iulia sine herede mortua, anno 53 a.C.n. Crassus cum filio a Parthis victus et necatus est. Ab eo tempore nulla fides in societate iam fuit, praesertim postquam Pompeius anno 52 a.C.n., provinciis Hispaniis servatis, Romae consul sine collega creatus est atque Corneliam uxorem duxit. Duo competitores reliqui qui, dum principem locum sibi soli rapere volunt, res Romanas ad bellum civile praecipitaverunt.

Secundus triumviratus

Effigies Marci Antoni et Caesaris Octaviani in aureo nummo cum titulo: IIIVIR RPC, id est triumvir reipublicae constituendae. 41 a.C.n.
Effigies Aemili Lepidi et Caesaris Octaviani in denario anno 42 a.C.n. percusso cum titulo III.VIR.R.P.C.

Societas inter Gaium Iulium Caesarem Octavianum, Marcum Antonium, et Marcum Aemilium Lepidum fine anni 43 a.C.n. inita adversus Caesaris interfectores necnon libertatis veterisque reipublicae fautores, sicut Cassium, Brutum, et Sextum Pompeium, nomen secundi triumviratus accepit. Die 13 Novembris lege Titia triumviri reipublicae constituendae in quinquennium creati sunt, qui summum imperium haberent. Itaque triumviratus nomen transeuntis formae reipublicae quoque fuit: nam triumviri, eversa bellis civilibus republica vetere, novae fundamenta constituere debebant.

Triumviri ita orbem Romanum inter se diviserunt, ut Marcus Antonius provincias Orientis (Graeciam, Asiam, Syriam), Octavianus Siciliam et Africam, Lepidus Galliam et Hispanias teneret. Mox tamen Lepidus et Octavianus provincias suas ita permutaverunt ut sola Africa Lepido reliqua esset.

Secundus triumviratus saevissimis proscriptionibus insignis fuit: non minus quam 130 senatores (inter quos Marcus Tullius Cicero, clarissimus orator) necati sunt. Postquam Sextus Pompeius anno 36 a.C.n. tandem victus est, Marcus Aemilius Lepidus ab Octaviano imperio spoliatus est. Deinde de summo imperio Octavianus et Antonius novo bello civili Actiaca navali pugna decertaverunt. Solus remansit Octavianus, qui Augustus senatus consulto factus est: ita triumviratus transitio inter rempublicam consulum et principatum Imperatorum fuit.

Fontes

Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae